Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1totum id quod poteſt addere, poſito quod ſit æqualis motui centri, & pun­
cto A detrahit totum id, quod poteſt detrahere.
Corollarium 2.
Colligo ſecundò, duo puncta eodem tempore ſpatia æqualia poſſe ac­
quire, licèt vtrumque mobile inæquali motu moueatur.
Corollarium 3.
Tertiò, ſi aſſumatur punctum β grad.45, illud ipſum eſſe, quod maxi­
mum omnium ſpatium conficit eo tempore, quo reuoluitur quadrans,
id eſt eo tempore, quo percurrit lineam L, I, G, F; nam percurrit ſegmen­
tum rotatilis, cuius chorda eſt δ β, ſeu percurrit duplam ſegmenti L 15.
atqui dupla L 15. eſt maior LF, vt conſtat.
Corollarium. 4.
Centrum O mouetur velociùs, quàm punctum contactus A, vt certum
eſt; nam eo tempore quo centrum conficit OP æqualem AB, punctum A
conficit tantùm AS.
Theorema 5.
Punctum A non regreditur, ſed tantillùm accedit dextrorſum; ratio eſt,
quia dextrorſum acquirit AB, v. g. ſiniſtrorſum verò acquirit XT æ­
qualem arcui AV;
ſed arcus eſt mâior ſuo ſinu; igitur plùs acquirit dex­
trorſum, quàm ſiniſtrorſum; igitur non regreditur, nec etiam remanet in
linea AO.
Theorema 6.
Omnia puncta inter OQ mouentur tardiùs, quàm centrum O; ſit enim
punctum P v.g. certè perueniet in 7. ita vt OPR 7. ſint æquales;
ſed P
7. eſt minor OE, licèt P 7. tantillùm incuruetur;
è contrario verò nullum
eſt punctum inter GZ, quod non moueatur velociùs, quàm O, vt patet;

hinc Z mouetur velociſſimè omnium punctorum diametri ZQ, Q verò
tardiſſimè;
O denique medio quaſi motu inter vtrumque; tardiùs qui­
dem cæteris inter ZO, velociùs tamen aliis, quæ ſunt inter OQ; immò
omnia puncta radiorum OA, OQ, quæ diſtant æqualiter ab O eo tem­
pore, quo centrum O percurrit totam OE, acquirunt æqualia ſpatia,
itemque æqualia, quæ ſunt in radiis OL, OZ, licèt prioribus maiora:
ſimiliter motus aliarum partium, quæ ſunt intra circulum, earumque
ſpatia, dato tempore cognoſci poſſunt, & ex dictis facilè intelliguntur.
Corollarium 1.
Hînc collige vulgi ſenſum; nam plerique omnes exiſtimant tùm om­
nes partes peripheriæ rotæ moueri æquè velociter, tùm nullam eſſe par­
tem intra circulum vel arcum, quæ non moueatur tardiùs, tùm partibus
peripheriæ, tum ipſo centro.
Corollarium 2.
Colligo ſecundò, fi fiat quadrans A, 18. 16. vt eſt arcus 18.16.ad rectá

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index