Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
371
372 263
373 264
374 265
375 266
376 267
377 268
378
379
380
381 269
382 270
383 271
384 272
385 273
386 274
387 275
388 276
389
390
391
392 277
393 278
394 279
395 280
396 281
397 282
398 283
399 284
400 285
< >
page |< < (263) of 434 > >|
372263DESCRIPTIONES. ſtruuntur tractanturque; & , ſi ulterius progrediendum ſit,
multo plus exhibituræ ſint negotii.
Adeo ut hic velut obex
quidam fixus fuiſſe videatur ad majora tendentibus.
Quare
rem inprimis gratam me facturum arbitror hæc ſtudia colen-
tibus, ſyderumque obſervationi intentis, ſi, quod nuper in-
veni, oſtendero qua ratione impedimentum illud omne ac
tædium tollatur;
magnoque temporis, operæ & ſumptuum
compendio, maxima quæque teleſcopia ad hæc ſpectacula
adhibeantur.
Scio inter cætera quæ in hunc finem propoſita
fuere, hoc quoque, quod hic adferimus, aliis in mentem
jam à multis annis veniſſe, ut ſine tubo lentes diſponerentur;
ſed quod volebant efficere eos nequiiſſe, niſi machinatione
quadam difficili nimium, quæque propterea adhuc exitum
non habuerit.
Nos autem quæ docebimus, reipſa utilia eſſe
invenimus, idque magno commodo noſtro quotidie experi-
mur.
Ea vero ſic ſe habent.
Loco patente & undique aperto, malus in terram defigi-
tur, ad perpendiculum erectus.
Noſter, quo primum uſi ſu-
mus, pedum quinquaginta altitudinem habebat;
teleſcopiis
nempe pedum 70 &
amplius ſuffecturus, quanquam non in
omni ſyderum ſupra horizontem aſcenſu.
Deberet enim non
multo infra totam teleſcopii longitudinem produci.
Hujus,
priuſquam erigatur, latus unum dolabra complanatur at-
que ibi regulæ binæ affiguntur inter ſe parallelæ, ac ſeſqui-
pollice diſtantes, itaque canalem efficientes, interius paulo
latiorem, qui à ſummo malo ad imum fere pertingat, reli-
quis tantum pedibus tribus vacuis.
Præterea in ipſo mali ca-
cumine, orbiculus imponitur, circum axem mobilis, inque
eum funis ducitur dupla mali longitudine, craſſitudine mi-
nimi digiti dimidia.
Utque eo, ſi forte opusſit, aſcendi poſ-
ſit, triangula lignea æqualibus ſpatiis defiguntur, quibus
ſcandentis pedes inſiſtant.
Ita demum paratus malus erigitur,
parte ea, qua terra tegendus, illita pice, circumdataque
arena, quo minus putredine corrumpatur.
Uſus mali eſt,
ut lens major ejus opera in altum tollatur quouſque opus eſt;
quod fit hoc modo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index