Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
[Figure 181]
[Figure 182]
[Figure 183]
[Figure 184]
[Figure 185]
[Figure 186]
< >
page |< < of 579 > >|
1
poſſe vt argines prædicti aquei cuiuſcumque altitu­
dinis perſiſtant, ſi enim quartam partem latitudinis
digiti auricularis ſuperauerint, ſubitò deorsùm præ­
cipitantur.
Ratio quæ aſſignari ſolet, huius effectus,
aut eſt compreſſio aeris multoties à nobis reiecta, aut
quia veluti in aceruo granorum tritici, vel arenæ con­
tingit
efficitur montuoſitas quædam decliuis, quią
nimirùm ſupremæ partes fulciuntur ab inferioribus,
vt arginem inclinatum efforment, qui non poteſt e­
leuari vltra angulum ſemirectum, aliàs ſubitò grana
ipſa deciderent deorsùm; concipiunt ergo minimą
aquam componentia eſſe minutiſſima quædam gra­
nula, & proindè ad inſtar arenæ efformare poſſe ar­
ginem prædictum.
Sed hoc non videtur ſufficiens
duplici de cauſa, primò quia argines aquei non ele­
uantur ad quamlibet altitudinem, vt contingit in a­
ceruo granorum tritici, licèt enim angulus inclina­
tionis arginis aquei, ſcilicèt complementum anguli
AGF, minor ſit ſemiſſe vnius anguli recti, non poteſt
altitudo prædicti arginis eleuari vltra altitudinem̨
quadrantis latitudinis digiti auricularis, cùm oppo­
ſitum obſeruetur in aceruo granorum tritici.
Præte­
rea argines aquei BAG, & FI ſunt curui, & gibbi, &
in infima eius parte G angulus inclinationis maior eſ­
ſe ſolet ſemirecto, igitur requiritur aliqua alia cauſa
præter fulcimentum particularum minimarum, quod
in arena, & in aceruo granorum tritici contingit.
Hoc
egregiè ex noſtra hypotheſi ſaluatur, dum enim la­
mina FG deſcendit infra ſupremam aquæ libellam IB,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index