373361De Luce Ignis.
hanc primùm ex ellychnio erumpentem tenuiter lucidam, ac ſub-
cæruleam videbitis, & aliquo modo perſpicuam. Paululum eleuata
tabella detegat etiam proximam ſecundam partem, quę aliquanto
lucidior apparebit, & nihil habere perſpicuitatis deprehendetur.
Tertia pars omnium lucidiſſima conſpicietur: & Quarta iuxta api-
cem erit valdè diminuta lumine, immò aliquando in rubrum ac
ſuboſcurum mucronem exacuetur. Vtique ijdem ſunt ex ellych-
nio proſilientes igniculi, qui per vniuerſum flammæ tractum fluunt,
& ſupra flammam inconſpicui vagantur. Quare igitur primùm mi-
nore lucc micant, deinde auctiore, poſtmodum clariſſimâ, ite-
rum remiſſiore, demum nullâ? Præterea cur accenſæ candelæ (po-
tiſſimùm ſebaceæ) ellychnium emunctorio præcidi iubemus, vt lu-
cidiore flammâ fruamur? His extra omnem controuerſiam poſitis,
vtpote manifeſtis, ſic liceat ratiocinari. Cum in lucernâ flammę
apex præ cœteris eiuſdem flammę partibus inferioribus plus habeat
caloris (faciliùs quippe & citiùs admotum fomitem accendit) mi-
nus tamen lucis, hinc non obſcurum argumentum poſſumus du-
cere ad oſtendendum alium eſſe ijſdem igniculis motum, vt luceant,
alium, vt calefaciant; eos enim lucere videt oculus abſentes, at
manum non calefaciunt niſi præſentes, in quam ſe inſinuant.
Quando oleum integrum eſt (de cœteris, quę comburuntur, &
lucent, ſeruatâ analogiâ ſimilia dicta intelligantur) illiuſque om-
nes particulæ adhuc ritè compactę ac coagmentatæ, vt olei ſpe-
ciem exhibeant, nihil lucis emicare videmus: ingenitas tamen
habet aliquas particulas, quæ niſi à cœteris cohiberentur, eo mo-
tu ſe ipſæ agitarent, quo opus eſt, vt luceant. *Hoc oleo peculiare*
*eſt,* ait Plutarchus lib. de primo frigido: *quod ſplendorem & per-*
*ſpicuitatem in fundo aquæ præſtat, aëre bumorem diſſipante,*
*non enim dumtaxat in ſuperficie ijs, qui noctu ſpongias captant: *
*ſed etiam vrinando eas in profundo maris conſectantibus ex ore ef-*
*flatum lumen præbet. * Qua de re nihil dubitans S. Ambroſius lib.
1. Hexaem. cap. 9. *Quid miramur,* inquit, *ſi Deus locutus eſt lucem,*
*& caliganti mundo lumen emicuit; quando, ſi quis inter aquas mer-*
*ſus oleum ore emiſerit, clariora faciatea, quæ profundi tegeban-*
*tur occultis? * Quàm ergo in ſplendorem procliues ſunt particulę,
quibus ſatis eſt oris humani calor, vt ſe aliquam in libertatem ven-
dicent ad lucendum? quamuis idem calor non ſufficiat (ſaltem tam
breui tempore) ad olei temperationem prorſus diſſoluendam,