Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
371
371
372
372
373
373
374
374
375
375
376
376
377
377
378
378
379
379
380
380
< >
page |< < of 491 > >|
118.A.ita rectam 18. A eſſe ad LA; quia A 16. eſt æqualis ſemicirculo L
QA, & hic arcui quadrantis L. 19. ſed vt 16.18.ad 18.A vel L 19. æqua­
lem, ita L 19. ad LA; igitur A eſt media proportionalis inter LA, & ar­
cum 18. 16. ſed de hoc aliàs.
Theorema 7.
Punctum L mouetur velociùs, & velociùs in infinitum puncto A; aſſumatur
enim motus puncti L per vnicum gradum quadrantis LQ addatur ſinus
rectus vnius grad. 1745. ipſi gradui, ſcilicet 1746. eritque ſpatium con­
ſectum 3491. paulò plùs;
detrahatur autem gradus ex ſinu ſupereſt I, ſit­
que ſinus verſus vnius gradus 15. certè erit ſpatium decurſum ab A da­
to illo tempore paulò plùs;
ſed velocitates motuum æquàli tempore ſunt
vt ſpatia;
igitur velocitas motus puncti L eſt ad velocitatem motus pun­
cti A, vt 3491.ad 15.id eſt vt 232.ad I; atqui ſi accipiatur in orbe ſpatium
minus vno gradu, erit adhuc maior proportio motus puncti L ad motum
puncti A.
Immò, ſi ponas ſinum totum partium 1000000. & aſſumat motum L,
& A per vnum minutum arcus erit 2910, & eius ſinus rectus 2908.ver­
ſus verò; igitur motus A erit vt 2. motus L 5818. igitur motus L ad mo­
tum A per vnum minutum quadrantis, vt 2909. ad I, atque ita in infinitú.
Theorema 8.
Minor rota incluſa maiori ita mouetur, vt ſit maior in illa motus centri,
quàm motus orbis;
ſit enim minor rota P π; haud dubiè centrum O acqui­
ret ſpatium OE duplò maius arcu P ω eo tempore, quo motus orbis per­
curret eundem arcum P ω; an verò ſingula puncta quadrantis P ω reſ­
pondeant ſingulis punctis plani ω θ, vel ſingula duobus, vulgaris diffi­
cultas eſt, quæ ab Ariſtotelica rota ſibi nomen fecit, quam hîc breuiter
diſcutimus.
DIGRESSIO
De Rota Ariſtotelica.
ARiſtoteles hanc difficultatem habet, quæſt. 24. Mechanicorum, quam
etiam explicat Blancanus, proponitque;
Merſennus in præfatione ſuæ
verſionis mechanicarum Galilei; nos illam hoc loco breuiter diſcutiemus.
1. Tribus modis poteſt moueri rota in plano 1°. ita vt motus centri
motui orbis ſit æqualis, id eſt vt centrum percurrat lineam rectam æqua­
lem arcui orbis, qui eodem tempore conuertitur.
2°. ita vt motus orbis ſit mi­
nor motu centri, id eſt vt centrum percurrat lineam rectam maiorem arcu,
qui eodem tempore conuoluitur.
3°. ita vt motus centri ſit minor motu orbis.
2. Primum motus modum diſcuſſimus in ſuperioribus Theorematis,
2. verò, & 3. diſcutiemus hoc loco.
ſit ergo in præſenti fig. rota incubans
plano CN in puncto C centro A, radio AC, quæ aliam includat concentricam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index