Clavius, Christoph, Geometria practica

Table of figures

< >
< >
page |< < (345) of 450 > >|
373345LIBER OCTAVVS. tum punctum D. Eadem ratione, ſi ſuper baſem C D, triangulum conſtruatur
C D E, triangulo B C D, æquilaterum ordine prædicto, ita vt latus D E, lateri C B,
261[Figure 261]&
latus CE, lateri BD, æquale ſit, inuentum erit aliud punctum E, per quod cir-
cumferentia incedat.
Atque eadem arte reperietur aliud punctum F, per trian-
gulum DEF, triangulo E D C, æquilaterum, &
c. Eodem modo ex altera parte
reperietur aliud punctum G, per triangulum A B G, triangulo B A C, æquilate-
rum, &
ſic deinceps. Si igitur eligantur tria puncta, ita vt rectæ ea connecten-
tes conſtituant quaſi angulum rectum, qualia ſunt tria puncta A, C, D, &
ex
proximis A, C, ad quo dcunque idem interuallum bini arcus deſcribantur, &

ex proximis C, D, binialij;
ac per interſectiones horum arcuum rectæ lineæ
emittantur, ſecabunt ſeſe in centro H, &
c. Aptiſsima quo que eſſent tria pun-
cta G, B, D, quamuis angulus D B G, acutus ſit.
Item tria puncta G, B, E, & C,
E, F, &
c.
PROBL. 7. PROPOS. 14.
DATO exceſſu diametri Quadrati ſupra latus: Item dato exceſſu dia-
metri Rhombi ſupra latus, vellateris ſupra diametrum (quando illud
maius eſt) vna cum vno Rhombi angulo:
Dato præterea exceſſu dia-
metri rectanguli ſupra vtr umlibet laterum inæqualium, vna cum an-
gulo, quem diameter cum eo latere facit, vel vna cum proportione
eorundem inæqualium laterum:
Dato deniq; exceſſu diametri Rhõ-
boidis ſupra vtrumuis laterum inæqualium, vel vtriuſuis inæqualium
laterũ ſupra diametrum (quando illud maius eſt) vna cũ vno angulo
Rhomboidis, &
inſuper cum angulo, quem diameter cum eo latere
facit, vel inſuper cum proportione duortum laterum in æqualiũ;
Qua-
dratum ipſum, Rhombũ, Rectangulũ, &
Rhomboides conſtituere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index