Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 1055 > >|
1quàm alterum motum ſeruatis cęteris paribus & mole & virtute, à qua tunc agitur, & figura,

atque aliis huiuſmodi, ſi qua ſunt alia quæ motum aliquo pacto variare poſsint.
Poſtremò nullam eſſe om­
nino proportionem vacui ad plenum, veluti neque inſtantis ad tempus: quandò tempus diuidi potest in
infinitum, inſtans verò prorſus eſt indiuiduum.
His ita poſitis ſic rationem conſtruit Ariſtoteles.
Si in vacuo fieret motus, æqua velocitate fieri poſſet motus in vacuo & pleno. Sed hoc abſurdum
eſt: ergo & id, ex quo ſequitur; hoc verò eſt motum in vacuo fieri.
Coniunctum verò ſic appro­
batur.
quoniam, ſi ſumpſero medium ad nullam certam materiam applicatum, neque contractum, neque
item ſub certa quapiam forma: poſſet hoc in tanta proportione rarefieri, vt cum ea moueretur idem
mobile in tanto tempore, in quanto mouebatur in vacuo: quò enim rarefit magis, eò item velocius
per illud mobile concitatur.
Stato ergo quodam temporis interuallo, ita etiam rarefiet, vt per tan­
tundem temporis aditum mobili præbeat.
Ex quo ſequitur, vt inter vacuum & plenum intercede­
ret proportio quędam.
Si igitur ea non eſt, non fiet motus in vacuo, quia non fiet in tempore.
Non erit igitur motus, ſed mutatio. Hæc Ariſtoteles. Quòd ſi ſupereſt alia cauſſa, per quam mo­
tus in vacuo fiat; certè non ob id vacuum tolli neceſſe eſt, quod tamen vbique locorum oppugnauit
ea potiſsimum ratione fretus ipſe philoſophus.
Ab aliquibus igitur hæc ratio non in eam partem ac­
cipitur, vt ſimpliciter concludatur, ſed aduerſus hominem ſolum, Parmenidem, inquiunt, & De­
mocritum, qui vacuum eſſe ponebant propter motum.
Ideoque. Parmenides ex eo quae non eſſet va­
cuum, tollebat motum: Democritus aut ex eo quae eſſe: motus, vacuum inculcabat.
Itaque cauſſa

motus omnes opinabantur, vacuum eſſe inducendum.
Quanquam tempus non eſt nunc de ipſo
vacuo diſſerere, & omnes rationes explorare quibus vacuum ab Ariſtotele cęteriſque.
philoſophis con­
futatur, ſed de hoc capite ſolùm, quo tangitur ratio medij, tractare, eoque.
diſputatio hæc confe­
renda foret, quo de loco nobis agendum eſt, ſiquid inſuper aliud priuatæ operæ flagitaret, quia
tamen eſt officium memoris & grati purgare præceptorem a calumniis, etiam permittat nobis hu­
manus auditor, vt ingrediamur tantiſper in eorum ſpeculationem, quę ad defendendum Ariſtotelem
à Iunioribus afferuntur.
Nam de hac ipſa demonſtratione cum à Græcis, tum Arabibus, tum etiam
Latinis varia iudicia facta ſunt, vt etiam noſtris hiſce temporibus non deſint, qui ſunt ab vtraque par­
te, vel nullum robur eſſe credentes Ariſtotelicę demonſtrationis, vel etiam eam non concludi ſimpli­
citer, aut contrà quae illa ſit efficaciſsima ratio, quęque in tractatione de vacuo magnum habeat omnino
momentum.
Quod ſanè in Antiquos hæc ratio intendatur, inficiari non licet. Quòd ſimpliciter ea ratio
concludatur, illud obſtat: proptereaque tale medium non datur, quod tantum rarefieri poſsit, vt aliquae
proportionem habeat ad vacuum: nam corpus rariſsimum in natura definitum eſt, qui eſt ignis,
neque is infinitum rarefieri potest, id quod Ariſtotelicę demonſtrationi ſupponitur.
Cùm ergo ni­

tatur ea demonſtratio re falſa, & quę animo ficta, potius quae natura conſtans exiſtat, quo pacto cre­
dendum eſt, eam concludi ſimpliciter?
quòd ſi cauſsas alias aliaſque. rationeis promas, quibus è rerum
natura vacuum exterminetur, etiam ſi verę illę fuerint (quanquam ſuſpicor ego de nonnullis) iam
cauſſę diffidere cœperis.
Neque id ſat eſt, ſi diluantur ea quæ opponuntur. multa enim à repugnan­
tia defendi contingit, a quæ tamen cum rerum natura minime congruant, quibus vel etiam Ariſtotele

ipſo auctore ſtandum non eſt, & epicyclis & eccentricis complura phęnomena conſeruantur, neque
tamen eos eſſe fortè neceſſe eſt, aut alteros duntaxat.
Equidem nullo pacto rationem hanc abſolutè
concludi cenſuerim, niſi ſtatuamus in ea pro manifeſtis accipi illa quæ tenſus ipſe demonſtrat, &
quæ à Parmenide negata ſunt.
Animaduertitur enim in natura motum eſſe, nec quicquam in vniuer­
ſo ambitu rerum, quæ cognitioni noſtrę ſubiiciuntur, euidentius excogitari potest.
Obſeruatur etiam
ſumma velocitas, eaque.
certum tempus poſtulare perſpicitur, vt nulla tam efficax appareat, vt ſpa­
tium
ſenſile citra tempus abſoluat.
Medium verò in infinitum extenuari, non aliud certè ſignificare,
quae diuerſos raritatis gradus, non tamen vt eius raritatis tranſiliat limiteis quæ quoquomodo tole­

rari potest in natura: nanque & in ea quoque quæ pręter naturam eſt, terminus quidam mea ſententia
ponendus eſt, cùm ſit quoddam prodire tenus, nec datur vltra citrà interitum.
Niſi fortè dimen­
ſionem per ſe ſpectes quaſi mathematicus, vt ſæpe fit in phyſicis, nulla ratione habita primarum
qualitatum: memor quae quæ ſic abſurda ſunt, multo magis abſurda ſint, ſi adiungantur ad materiam.
b Ex his id ſequitur, vt, ſi per vacuum motus obeatur; hic æquali tempore fieri poſsit in pleno &

vacuo.
Si hoc fieri nequit, non eſt igitur motus, ſed planè mutatio. Atque his acceptis, cùm ſim­
pliciter vera ſint, efficitur etiam, vt ſimpliciter vera complexio concludatur.
Nam ſimpliciter ve­
rum eſt, vacui ad plenum nullam eſſe proportionem, prætereà ex diuerſa medij conſtitutione
motum variari, & ex eius varietate velocis & tardi varietatem proficiſci.
Sic in vacuo motum
non eſſe concluditur, quandò neque tempus adeſſet, ſed cùm ſint tempus & motus, vacuum quo­
que negare

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index