Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica
page |< < (621) of 568 > >|
374621
Christiani Hugenii Zulichemii
BREVIS ASSERTIO
SYSTEMATIS
SATURNII
S U I,
Ad Serenissimum Principem
LEOPOLDUM AB HETRURIA.
SERENISSIME PRINCEPS,
VIdiſti quæ adverſus ſyſtema meum Saturnium
Romæ ſunt edita, utque ſub uno nomine ge-
mini mihi adverſarii exorti ſint.
Etſi enim
Euſtachius de Divinis libelli iſtius Annotatio-
num autor inſcribitur, eum tamen adjutum
fuiſſe opera P.
Honorati Fabrii nec Celſ. T.
ignorat, & ego, hoc agi, jam pridem ab amicis fueram ad-
monitus.
Credideram hoc ipſo futurum ut ſubtiliora quæ-
dam, non mihi præviſa, éque profundiore Aſtronomiæ ſi-
nu depromta, objicerentur;
tum vero ea civilitate & vere-
cundia, quæ viro humanioribus ſtudiis dedito conveniret.

Sed omnino ſpe deceptus ſum, cum nihil aliud quam obſer-
vationes meas temere impugnari videam, quas pleraſque in
dubium vocant, præterque veritatem mihi confictas eſſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index