Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
371
371
372
372
373
373
374
374
375
375
376
376
377
377
378
378
379
379
380
380
< >
page |< < of 491 > >|
1radio AB; ſitque v.g. AB ſubdupla AC; ſit planum CE æquale arcui C
H;
ita vt in decurſu ſingula puncta CH reſpondeant ſingulis CE; cùm
autem rapiatur rota ABD à maiore;
haud dubiè punctum D peruenit
in F, cum punctum A peruenit in G; id eſt radius AD conuenit
cum GF.
3. Porrò caput difficultatis potiſſimum in eo poſitum eſt, quod BF ſit
dupla arcus BD;
igitur vel ſingula puncta arcus BD reſpondent in de­
curſu ſingulis BF, vel ſingula BD reſpondent duobus BF, vel alterna
puncta BF ſaltuatim remanent penitus intacta;
ſed nihil horum dici
poſſe videtur:
non primum.quia alioquin tot eſſent puncta in arcu DB,
quot in plano BF æquali arcui CH, igitur ſubduplus arcus eſſet æqualis
duplo, quòd dici non poteſt;
licèt aliqui vltrò concedant, quod ego mi­
nimè concedere, nedum concipere poſſum;
non poteſt etiam dici quod
ſingula puncta arcus DB reſpondeant duobus punctis plani BF;
cùm
enim puncta D, & C ſint in eodem radio AC;
certè ſi punctum tangit in
motu punctum plani proximè ſequens dextrorſum;
igitur AB cadit per­
pendiculariter in BF;
igitur & AC in CE; igitur punctum C tangit
etiam in motu punctum proximè ſequens plani CE;
igitur planum CE
eſſet duplum arcus CH, ſed eſt æquale per conſtructionem;
nec eſt quod
aliqui prouocent ad experimentum, quod nullum eſt; quippe quod certæ
& geometricæ demonſtrationi repugnaret.
4. Non poteſt etiam dici, quòd alterna puncta plani BF quaſi ſaltua­
tim remaneant intacta;
nam eo tempore, quo aliquod punctum plani C
E reſpondens puncto intacto plani BF tangitur;
haud dubiè aliquod pun­
ctum arcus BD tangit planum BF;
alioquin centrum A deſcenderet ſu­
pra lineam AG;
igitur maior rota non incubaret plano CE contra hy­
potheſim;
igitur quolibet inſtanti aliquod punctum arcus BD tangit
planum BF;
igitur nullum punctum plani BF intactum eſt; quippe om­
ne punctum contactus plani CE, & maioris circuli reſpondet puncto
contactus oppoſito plani BF, & minoris circuli; igitur non remanent al­
terna puncta plani BF quaſi ſaltuatim intacta.
5. Hinc reiicies infinita illa vacuola Galilei; ſi enim in linea BM re­
manent infinita puncta intacta, non verò in CN;
certè vbi punctum,
quod immediatè ſequitur C tangitur, & fit punctum contactus, vel nul­
lum punctum in BF tangitur vel aliquod; ſi primum;
igitur radius minoris
rotæ imminuitur, quod eſt abſurdum: ſi ſecundum;
igitur nullum vacuo­
lum intercipitur, quod eſt contra Galileum;
quod verò ſpectat ad poli­
gona concentrica determinabimus paulò pòſt;
ſint enim duo poligona
concentrica centro D, quorum maius ita voluatur, vt AI reſpondeat AF,
id eſt circa centrum A;
certè M mouebitur per arcum MI, D per arcum
DE, B per arcum BM;
igitur ſingula puncta mouebuntur motu ſimplicis
circulari coque velociùs, quò recedent longiùs ab A: hinc punctum B
mouebitur omnium velociſſimè, quia longiſſimè diſtat à puncto A.
6. Si verò minus poligonum dirigat motum, qui primò fiat ciat cen­
trum D;
haud dubiè punctum A mouebitur per arcum AV, per quem retro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index