Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
651
651 (349)
652
652 (350)
653
653 (351)
654
654 (352)
655
655 (353)
656
656 (354)
657
657 (355)
658
658 (356)
659
659 (357)
660
660 (358)
< >
page |< < (72) of 778 > >|
37472VITELLONIS OPTICAE miſſam diametrorum proportionem: concurrant ergo in puncto e ultra diametrum corporis d g: ij
ergo radij non contingunt terminos diametri circuli a b:
quia ſi ſic erunt, ut in pręmiſſa per 16 & 18
p 3 trigoni a b e duo anguli recti:
quod eſt impoſsibile: minus ergo meditate corporis a b illumina-
tur.
Et quoniam magnus circulus corpo-
420[Figure 420]e d g c b a421[Figure 421]g e f d b c a ris a b cadit intra umbram, & umbra ultra
illum protenſa ſemper dilatatur, cum per
14 t 1 huius radios g a & g b ad illam par-
tem cõcurrere ſit impoſsibile:
patet, quòd
umbra extẽdetur in infinitum.
Et hoc eſt
quod proponitur.
Et per hęc pręmiſſa pe-
nitus ſimiliter in columnis & pyramidib.

poteſt demonſtrari:
idem enim in illis eſt
demonſtrandi modus.
29. Superficiem planam ſuper mediũ
umbræ erectam, corp{us} umbroſum &
corp{us} luminoſum, per æqualia diuide-
re eſt neceſſe.
Sit corpus luminoſum a b, cuius cen-
trum c:
& corpus umbroſum ſit d e, cuius
centrum f:
ſitq́; punctus in medio umbrę,
qui ſit g:
& copuletur linea f g: cadet itaq;
linea f g in mediũ umbrę:
ſuperficies itaq;
erecta ſuper medium umbræ, neceſſariò erit erecta ſuք lineam g f:
tranſit ergo illa ſuperficies cen-
trum corporis umbroſi & centrum corporis luminoſi:
neceſſariò ergo diuidet illa corpora per ęqua
lia per ea, quæ oſtenſa ſunt in principio huius.
Patet ergo propoſitum.
30. Superficiem planam corp{us} luminoſum & corp{us} umbroſum per æqualia diuidentem, ſu
per medium umbræ erigi eſt neceſſe. Ex quo patet, tot eſſe umbr{as} eiuſdẽ umbroſi corporis, quot
ipſum opponitur corporib{us} luminoſis.
Sit corpus ſuper quod cadit lumen, quod cõtinetur à circulo a b, cuius centrũ eſt punctũ g: & ſit
unum corporũ luminoſorũ contentũ à circulo d e, cu-
422[Figure 422]b d c n a b e g k a b m q l n ius centrũ eſt u: ſitq́; aliud corpus luminoſum cõtẽtũ à
circulo z h, cuius cẽtrũ eſt c:
uidebitur itaq; umbra op-
poſita luminoſo corpori d e, contenta à lineis a k, b l, cu
ius medius punctus ſit m.
Cũ ergo aliqua ſuperficies di
uiſerit corpus luminoſum & corpus umbroſum per ę-
qualia:
illa neceſſariò trãſibit ք lineã u g m: ſecabit ergo
per ęqualia ipſam umbrã:
quιa perpẽdiculariter erecta
trãſit per ipſius corporis centrũ, quod eſt punctũ g.
Si-
militer quoq;
ſuքficies diuidẽs per ęqualia ambo cor-
pora z h, & a b tranſit per lineam c g ductã per centra il
lorũ corporum:
ſed eadem pertranſit centrũ umbrę cõ
tentę ſub lineis a n & b s ſecundum punctũ medium i-
pſius, qui ſit q.
Illa ergo ſuperficies diuidens corpora
z h & a b in duo media, diuidet etiã umbram per duo
ęqualia.
Et quoniã ſuperficies planæ ſecantes corpora
umbroſa & luminoſa hinc inde ք æqualia ſunt diuiſæ:

patet quòd ſecundũ ipſas numerantur etiam & umbrę:
patet ergo propoſitum. Vniuerſaliter enim
tot erunt umbrę eiuſdem umbroſi corporis, quotipſum opponitur corporibus luminoſis.
31. Corporis umbroſi remotioris à corpore luminoſo umbra min{us} umbreſcit: propinquioris
uerò magis.
Quoniam enim, ut patet per 22 huius, omne corpus umbroſum corpori luminoſo propinquius,
illuminatur fortius corpore plus diſtãte:
patet, quòd umbra corporis propinquioris plus priuat lu-
minis:
radij quoq; ipſam terminantes ſunt fortioris luminis: umbra ergo inter illos radios apparet
nigrior, & plus umbreſcit:
quoniã radij terminantes illas umbras, ſunt plus luminoſi, propter quod
etiam plus apparent umbræ in pręſentia illorũ:
Corporis uerò remotioris à corpore luminoſo um-
bra minus priuat luminis:
radij quoque continentes ipſam umbram ſunt debilioris luminis: umbra
ergo inter illos radios apparet debilior:
minus ergo umbreſcit. Patet ergo propoſitum.
32. Omnis umbra multiplicata pl{us} umbreſcit.
Eſto enim, ut ſit unũ corpus umbroſum obiectũ pluribus corporib. luminoſis: palã ergo per 30
huius, quoniam tot erunt umbræ eiuſdem corporis umbroſi, quot ipſum opponitur corporib.
lumi
noſis.
Si itaq; accidat, ut umbrę ſe interſecent: dico, quòd umbra multiplicata plus umbreſcit: quę-
libet enim umbrarum aufert aliquod lumen:
multiplicata ergo umbra plura auferet lumina, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index