Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
261 249
262 250
263 251
264 252
265 253
266 254
267 255
268 256
269 257
270 258
271 259
272 260
273 261
274 262
275 263
276 264
277 265
278 266
279 267
280 268
281 269
282 270
283 271
284 272
285 273
286 274
287 275
288 276
289 277
290 278
< >
page |< < (363) of 532 > >|
375363 tur æquales AB, AC, erunt & BD, CF, æquales. Quare duo latera DB,
DC, trianguli DBC, æqualia ſunt duobus
204[Figure 204] lateribus FC, FB, trianguli FCB:
quæ cum
contineant angulos æquales D, F, vt oſten-
dimus, erunt &
anguli DBC, DCB, angu-
117. huius. lis FCB, FBC, æquales.
Quòd ſi ex angu-
lis ABF, ACD, quos oſtendimus æquales
eſſe, auferantur anguli FBC, DCB, quos
etiam æquales eſſe demonſtrauimus, rema-
nebunt anguli ABC, ACB, ſupra baſim
BC, æquales:
Oſtenſum eſt autem & angu-
los DBC, FCB, infra eandem baſim BC,
eſſe æquales.
Igitur & anguli ſupra baſim in-
ter ſe, &
anguli infra eandem inter ſe æquales ſunt. Quam ob rem Iſoſcelium
triangulorum ſphæricorum, &
c. Quod demonſtrandum erat.
COROLLARIVM.
HING manifeſtum eſt, omne triangulum ſphæricum æquilaterum, eſſe quoque
@uiangulum.
THEOR. 8. PROPOS. 9.
SI trianguli ſphærici duo anguli æquales inter
ſe fuerint:
Et ſub æqualibus angulis ſubtenſa late-
ra æqualia inter ſe erunt.
IN triangulo ABC, ſint duo anguli B, C, ſupra latus BC, æquales. Di-
co latera quoque AB, AC, illis ſubtenſa eſſe æqualia.
Si enim non ſunt æ-
qualia, ſit, ſi fieri poteſt AB, maius.
Et quo-
205[Figure 205] niam arcus AC, minor eſt ſemicirculo, abſcin-
222. huius. datur ex arcu maiore AB, arcus BD, arcui mi-
331. huius. nori AC, æqualis;
& per puncta C, D, arcus cir
4420 1. Theo. culi maximi ducatur CD.
Quoniam ergo duo
latera AC, CB, trianguli ACB, æqualia ſunt
duobus lateribus DB, BC, trianguli DBC,
continentq́;
angulos æquales ACB, DBC;
erunt triangula ACB, DBC, æqualia, totum
557. huius.&
pars. Quod fieri non poteſt. Non ergo inæ-
qualia ſunt latera AB, AC, ſed æqualia.
Si trian
guli igitur ſphærici duo anguli, &
c. Quod erat
oſtendendum.
COROLLARIVM.
SEQVITVR hinc, omne triangulum ſphætricum æquiangulum, eſſe quoque æqui-
laterum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index