Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
351 246
352 247
353 248
354
355
356
357
358
359
360 254
361 255
362 256
363 257
364 258
365 259
366 260
367 261
368 262
369
370
371
372 263
373 264
374 265
375 266
376 267
377 268
378
379
380
< >
page |< < (266) of 434 > >|
375266MACHINARUM medio bacillo à latere infixus eſt. Hujus converſione, inter
obſervandum, fili longitudo producitur contrahiturve, do-
nec intervallum inter lentem utramque, oculo ſpectatoris
exacte conveniat, poſtquam antea prope verum fuerit reper-
tum, quod eſt facillimum.
Cæterum, quo poſſit obſervator immotam detinere lentem
11Vide Aucta-
@um. p@g.
274.
ſibi proximam, quod apprime neceſſe eſt, fulcrum quoddam
præſto eſt è levi materia compactum, duobus pedibus inſi-
ſtens, ac ſuperiori parte transverſum habens baculum, cui
brachia utraque, ſive ſtantis ſive ſedentis, innitantur;
dum
altera manus, quomodo diximus, lentem ſuſtinet.
Multoque
expeditior eſt hæc ratio, atque ad uſum accommodatior,
quam ſi tertius pes fulcro accedat, inque ipſum lens ocula-
ris imponatur.
Ut vero noctu, atque in tenebris, ſtellæ quævis teleſco-
pio noſtro facile reperiantur, lumine utimur laternæ incluſo,
quales jam vulgo notæ ſunt, vitri convexi vel ſpeculi opera
longe lucem projicientes.
Hujus radiis ad malum lentemque
in eo hærentem directis, ubi circulus ipſam continens con-
ſpectus fuerit, facile eo transfertur viſus, ut ſtella ipſi me-
dia lente tegatur, ſimulque admota lente minori, per u-
tramque ſe ſpectandam præbeat.
Ac ſane multo citius hoc per-
agitur, quam factum ſit hactenus teleſcopiis tubo inſtructis.
Adeo ut hoc quoque nomine longe præſtet nova hæc obſer-
vandi ratio.
Lunam vero contemplari volentibus, lucerna ni-
hil opus eſt, quod ipſius aſtri luce lens conſpici poſſit.
Sed
hic ob diſci lunaris amplitudinem;
ne partem quampiam in-
tuenti, ab alia parte lux, aliaque via quam per majorem
lentem, ad oculum accidat;
circulus papyraceus lenti huic
circumponitur, paulo majore quam dupla diametro ad eum
quo tota Luna tegeretur.
Quod niſi fiat, dilutiores apparent
umbræ tractuſque ii qui, cæteris obſcuriores, in ejus globo
conſpici ſolent.
Atque ita jam teleſcopii noſtri aërii ratio-
nem omnem &
apparatum explicuimus, non ſane operoſum;
filoque illo, velut Ariadnæo, unde hactenus inventus non
erat, exitum reperimus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index