Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (37) of 760 > >|
37537LIBER I. ſuperuacaneum. Nam ſi per tactũ agat nihil: neq; per mea-
tus ſeſe inſinuãdo aget.
Sin uerò quippiam ex eo agat, quia
tangit, etiam ſi meatus nulli ſint, eorum quæ inter ſe agere,
ac pati nata ſunt, alia agent, alia patientur.
Perinde igitur
meatus astruere, ut quidam existimant:
aut falſum eſſe, aut
certè uanum, ex hiſce constat.
Porrò cum corpora omni ex
parte diuiſibilia ſint, meatus facere ridiculum existit:
nam
quo diuiſibilia ſunt, hoc ſeparari queunt.
Cõ ditiones actionis & paſsionis quot ſint, & quæ.
CAP. IX.
_Q_Vonam autem modo ea quæ ſunt, generent, agantq́;
11Hîc Āriſto, de
agendi patien-
diq́; modo ex
propria opinio
ne loquitur.
ac patiantur:
ſumpto initio ſæpe iam dicto, declare
mus oportet.
Si enim aliud potentia, aliud actu tale eſt, atq;
natum eſt non partim pati, partim non pati, ſed uniuerſim
quatenus eſt tale, magis autẽ &
minus, quatenus magis, &
minus tale eſt:
ſic proſectò melius quiſpiã meatus ineſſe di-
cet, ſicuti in metallicis uenæ quædam rei affectui obnoxiæ
porrigi ſolent.
Cõtinuum igitur quodq; & unum existens,
effectionis expers eſt.
Similiter & ea quæ tametſi agere, &
pati nata ſunt, tamen neq;
ſeſe tangunt, neq; alia. Intelligi
uolo, ut ignis nõ modò cùm tangit, ſed etiã ſi procul ſit, cal-
facit.
Nãignis aërem, aër corpus excalfacit: cui ut agat, pa
tiaturq́;
eſt inſitũ. At fieri nõ poſſe ut quicquã parte altera
patiatur, altera nõ patiatur:
qui idipſum initiò definiere, di
cant oportet.
Si enim magnitudo nõ omnino, omniq́; ex par
te ſit diuiſibilis, ſed corpus, aut latitudo indiuiſibilis ſit, non
erit proſectò quicquã omni ex parte partibile, ſed ne conti-
nuum quidẽ.
Quòd ſi hoc falſum eſt, & omne corpus eſt di
uiſibile, diuiſum ´ne ſit, ſed tangat, an diuiſibile nihil refert.

Nã ſi per tactus ſegregari poßit, perinde ut quidã affirmãt.

etiã ſi nõdum ſit diuiſum, poterit tamẽ eſſe diuiſum:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index