Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica
page |< < (623) of 568 > >|
376623SYSTEMATIS SATURNII. mitem hunc, licet triplo longius recederet comprehendi ne-
ceſſe erat, quænam illa fuit inadvertentia qua fiebat ut nun-
quam ei in oculos incurreret?
cur non eadem mihi quoque
illum ſubducebat, nihilo magis admonito?
Quin etiam hinc
patet non bene prætexi magnam à Saturno diſtantiam, cum
quoties ad hunc reſpiceret, ſimul ante oculos ſeſe ſiſteret co-
mes ejus.
Et ſanè diſtantia illa vix tria prima ſcrupula ex-
cedit, cum Medicei planetæ omnes longius à Jove evagen-
tur, extimus etiam ſcrupulis quatuordecim.
Parvitas ergo
illum occuluit.
At hoc idem eſt quaſi fateatur ſuis illum or-
ganis detegi nequiiſſe:
certe enim nimium exilis erat, at mi-
hi nequaquam.
Poſtea tamen edita obſervatione mea, cum à Clariſſimo
Viro Mich.
Angelo Riccio eſſet admonitus, vidiſſe ſe ſtel-
lulam hanc affirmat, indicans etiam quo ad Saturnum ſitu,
&
quoties illam obſervaverit. Verum cum diligentius haſce
obſervationes examino, invenio profecto non optima fide
eas commemorari;
ſed adeo miſere vereri Euſtachium ne bo-
nitatem noſtrorum teleſcopiorum non aſſecutus putetur, ut
quæ nunquam in cælo vidit, aut per rerum naturam videre
potuit, tamen ſibi viſa incogitanter aſſerat.
Quod ut appareat,
periodus primò Saturnii comitis expendatur, quam 16.
circiter dierum eſſe, ex obſervationibus meis, toto triennio
continuatis (niſi &
has confixiſſe dicar) manifeſtum feci:
ſed eſto tantùm ea veræ proxima ſit, quoniam ſuas obſerva-
tiones tantulum refragari Euſtachius ſcribit.
Die igitur 30.
Junii, anno 1657.
horis 2{1/2}, poſt ſolis occaſum, item ſe-
quentibus diebus 2, 4, 9, 12, Julii, ad partem orientalem Sa-
turni animadverſum ſibi comitem ait;
14° non apparuiſſe.
Die 20 ad occaſum fuiſſe ſitum;
utrum in maxima, medio-
cri, an minima diſtantia apparuerit nuſquam addit.
Certe
equidem tribus prioribus harum obſervationum, ad occa-
ſum revera poſitus erat, ut ex tabulis colligo.
Sed putemus
inverſionis teleſcopii rationem non habuiſſe Euſtachium, at-
que ita ſicut ei videbatur, ſi tamen viſus eſt, orientem ſpe-
ctaſſe comitem rectè dixerit.
At die 9 & 12 Julii,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index