Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (38) of 760 > >|
37638ARIST. DE GEN. ET CORR. enim emergit impoßibile. Omnino autem generationem ad
hunc fieri modũ, nempe diſcißis corporibus:
cancellos egre
ditur rationis, Etenim ſermo iste, alterationẽ è medio tollit.
At idem corpus, quanquã continuũ, alias liquidũ, alias con-
cretum uidemus, nõ diuiſione?
aut cõpoſitione hoc paſſum,
neq;
conucrſione, aut tractatu, ſicuti Democritus aſſerit.
Nam neq;
trãſpoſitione, neq; naturæ demutatione, ex liqui-
do concretũ euadere ſolet.
Neq; nũc dura, cõcretaq́; indiui
ſibilia mole ſunt:
ſed ex æquo quoduis, nunc liquidu, inter-
dum uerò durũ, ac concretũ existit.
Prætereà fieri nõ po-
teſt ut accretio, decretioúe ſit:
non enim quoduis fiet maius,
ſi accretio adiectio ſit, &
non totum mutetur uel admisto
aliquo, uel ipſo per ſe mutato.
Quod igitur generare, age-
re, &
generari, ac pati inter ſeſe mutuò ſit, & quonam pa-
cto id fieri queat, &
quonã quidam fieri dicant, non tamen
fieri poßit:
hoc modo ſit definitum.
Quòd ſit inquirendum, quid mixtio ſit, quid miſcibile, & an ſit,
&
quo modo ſit. Quòd differant à generatione, alteratione,
&
augmentatione. Quòd quæ tertio inſunt mixta, non ſint
a{ct}u, ſed poteſlate.
Iuxta poſitionem paruorum, mixtionem
non eſſe, ſiue iuxta ſenſum ſint minima, ſiue iuxta verã quan
titatem.
Quorum non eadem eſt materia, non eſſe mixtio-
nem.
Multa paucis, magna paruis appoſita mixtionem non
efficere, Et quæ tandem ſint miſcibilia.
CAP. x.
_R_estat ut de mistione contemplemur iuxtd eundem do
11Hîc determinat
Ārift, quid mi-
ſtio, quid miſti
le, quibus enti
bus conueniat,
quomodo fiat,
vtrũ quo(quam} ſit
poſsibilis.
ctrinæmodũ:
nam ex hiſce, quæ initio propoſuimus,
hoc erat tertiũ.
Conſiderandum autẽ eſt quid mistio, quid
mistile, quibus entibus, &
quo pacto competat: & inſuper
utrum ſit mistio, an id falſum ſit.
Nam fierinon poteſt, ut
quid alterũ alteri miſceatur:
ſicuti quidã aiunt. Etenim cùm
ea quæ mista ſunt, adhuc ſint, nec alterationẽ ſubierint, non
magis nunc, quàm prius eſſe mista, ſed ſimiliter ſeſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index