Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (39) of 760 > >|
37739LIBER I. dicunt. Porrò ſi alterum ſit corruptum: non eſſe mista, ſed
alterum eſſe, alterum nõ eſſe:
quæ ſimiliter ſeſe habent. Eo-
dem autẽ modo &
ſi poſteà quàm in unum ambo uenerint,
utrunq;
eorũ quæ miſcentur, corruptum ſit, nõ enim ea eſſe
mista, quæ omnino in ratione rerum non ſunt.
Hæc igitur
ratio postulare uidetur, ut quo mistio à generatione, &

corruptione, &
quo mistile à generabili, & corruptibili
differat, definiamus.
Perſpicuum enim eſt, mistionẽ, ſi quidẽ
ſit, ab illis differre oportere.
Quo fit ut hiſce cognitis,
quæ addubita ta fuerunt, ſolui queant.
At uerò neq; mate-
riam igni mistam eſſe, neque miſceri dum comburitur, aut
ipſam ſuis partibus, aut igni, ſed ignem gigni, &
materiam
corrumpi, dicimus.
Eodem autem modo, neq; corpori ali-
mentum, neq;
figuram, quæ ceræ molem afformat, ceræ mi-
ſceri dicimus.
Nec corpori albedinem, nec omnino affectus,
habitusq́;
rebus ipſis miſceri poßibile eſt, quippe cùm ipſi
ſalui cernantur.
At uerò nec albedinem, & ſcientiam, nec
aliud quicquam inſeparabile, miſceri contingit.
Quinimò
nec id probè dicunt, qui omnia aliquando &
ſimul eſſe, &
miſceri inquiũt, nõ enim omnibus omnia miſceri queũt, ſed
eorum quæ miſcẽtur:
utrunq; ſeparabile quid eſſe oportet:
affe ctuum autem nullus ſeparabilis existit. Cùm autem eo
rum quæ ſunt, alia actu ſint, alia potentia:
quæ mista ſunt,
eſſe quodammodo, &
non eſſe contingit, actu quidem aliud
existente eo, quod exeis factum eſt, potẽtia uerò quippiam
utriuſq;
eorũ quæ erant, antè quàm miſcerentur, & nõ eſſe
perdita:
id quod ratio prius addubitabat. Nam quæ miſcen-
tur, &
prius ex ſeparatis coiſſe, & poſſe rurſum ſeparari
uidemus.
Igitur neq; permanent actu, uti corpus, & albe-
do, neq;
corrumpuntur, aut ambo, aut alterum: nam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index