Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (624) of 568 > >|
377624CHRIST. HUGENII ASSERTIO ſibi orientalem itidem apparuiſſe aſſerit, omnino ad occaſum
tranſierat, ac rurſus 20.
Jul. ad latus orientale, cum Euſta-
chius ab occiduo ſibi repertum ſcribat.
In figura appoſita clarius hoc liquebit; in qua circulus
11TAB. LI.
fig. 3.
A B orbitam Lunæ Saturniæ exhibet, in 16 partes diviſam,
ipſaque A B rectam ad nos obverſam.
Die igitur 30 Jun.
1657, hora 10 veſp. invenio locum comitis grad. 207. 16′
ab apogæo A, methodo ſcilicet ea quam in Syſtemate Satur-
nio tradidi.
unde prope num. 10 conſtitiſſe debuit, paulo
tantum citerior.
Atque hinc porro in ſingulos dies ſingulas
circuli partes numerando;
ſequitur die 2 Jul. ad num. 12.
progreſſum eſſe.
Item 4. Jul. ad num. 14. Inde poſt dies
5, nempe 9 Jul.
ad num. 3. Ac porro 12 Jul. ad num. 6.
Et denique 14 Jul.
ad num. 8. qua die recte divinavit con-
junctum Saturno fuiſſe.
Reliquis verò plane infeliciter. Si
enim ad num.
10, 12, 14, orientalis ſpectatus fuit, neceſſa-
rio ad num.
3 & 6 occidentalis factus eſt. Nec quidem ul-
la ratione ad num.
14 & 6, qui è diametro ſibi oppoſiti ſunt,
idem latus Saturni obtinere poterat, uti Euſtachii obſerva-
tiones poſtulant.
Denique cum 20 Jul. ad num. 14 rever-
terit, ubi &
die 4 Jul. inveniebatur, quomodo evenit quæ-
ſo, ut, qui tunc ad orientem, idem nunc, quamvis eodem
loco, ad occidentem comparuerit?
Etiamſi mea periodus
vera non eſſet, quænam tamen illa Euſtachii fuerit oſtendi
mihi velim, paululum diſcrepans, qua ſua hæc viſa tueatur.

Debuerat ſane hîc, ſi uſquam, Fabrius illi opem tuliſſe;
ſal-
temque perpendiſſe an ſtare ullo modo iſtæ obſervationes
poſſent:
aut, ſi nobis imponere vellet, quotlibet duntaxat
novas è tabulis meis concinnaſſe.
Nam quas nunc adferunt,
facile nimis deprehenditur, ideo tantum productas fuiſſe, ne
nihil vidiſſe exiſtimentur.
Credo & faſciam nigricantem in Saturni diſco, liquido
ſibi conſpici dixiſſet Euſtachius, ni Fabrio viſum fuiſſet eam
nimium hypotheſi meæ annulari favere.
Cum autem ne
optimis quidem ſuis perſpicillis eam cerni affirmet, hinc quo-
que quanto illa meis deteriora ſint perſpicuum fit.
Nam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index