Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
planius fiat id quod dicitur; perſeueramus adhuc in noſtro propoſito, & nudis hiſce conſideratis
vacuo & mobili, mutationem vacuo nullo pacto repugnare credimus.
Finge, obſecro, in vacuo mo­
bile non impeditum, atque id eiuſmodi, vt vires agentis adhuc retineat (iam enim audiſti eas item in ab­
ſentia mobilis eſſe ſuperſtites, & mobili ipſo, non alio fundari nonnunquam) nulla quietis erit
cauſſa, quia non eſt cauſſa quietis, neque itidem quies.
Quoniam verò quies eſt. quid preſsius, quae
immobilitas, neque item erit immobilitas.
Cur enim immobilitas aderit, ſi in mobili ſunt principia
motus, materia .ſ.
& forma, & adeſt agens; nec præſtò eſt obex? aut ſi non perſpicis in elemento
principia motus abſoluta.
Et ecce animal, quod mouet ſeipſum, & habet abſoluta initia ſui mo­
tus, ſiue mutationis: planum quae nihil officiet eius mutationi vacuum, & prorſus ea ratio valebit.
Non fieri motum in vacuo, quia vacuum impediat actum mobilis, eius extentionem tollens. Pone
ergo fieri plenum, vtique mouebitur.
Ergo magis operabitur in pleno mobile quae in vacuo, quod pla­
nè Ariſtotelico decreto aduerſatur.
Ac ſi rectè aduertis animum ad ea quæ profitetur Ariſtoteles;
non tollitur motus in vacuo, quia vacuum obſtet, ſed degenerat in mutationem ex impotentia patien­
di, quæ in vacuo cunctos naturæ limites ſuperat.
Ita vacuum opus naturale non tollet ſimplici­
ter, quatenus opus naturale; ſed, quatenus eſt motus, ac ſi ponatur illud mobile per vacuum aſſequi
proprios terminos, vt graue deduci ad centrum.
Nil enim vetabit, quominus centrum adipiſcatur,
ſed id efficiet in non tempore; modò careat interna reſiſtentia quę reperitur in mixto, & in eo quod

gignitur, vt ſuprà dictum eſt.
Nam dicere in vacuo nec graue nec leue futurum, nec vllam corporum
propenſionem, nec quicque rationem mixturæ valere, verùm ſanè eſt profiteri; ſed id non eſt confer­
re mobile cum medio ſimpliciter, vt fit in præſenti ratione, & in eo poteſtatem logicam ponere,
ſed naturale?
Nunc ratio procedit, quaſi animus noſter concipere poſsit motum, nec ſecundum,
nec contra naturam actu, ſed ſimpliciter, & vt ab hiſce conditionibus abſtractum veluti corporis
mathematici.
Atque ita iuuat aut obſtat propenſio mobilis. Sed quoniam remanere virtutem in
ſubiecto eſt ex euento, & datur in vacuo mixtum, atque adſunt cauſſę motus, abſunt cauſſæ quietis:
iam cauſſa cadere cenſebimur.
ſic enim poterit inanimum mouere ſeipsum, & habebit cauſſas motus
internas, atque illas quidem abſolutas.
Neque enim mouebitur eo tempore à remouente prohibens,
quia nullum prohibens adeſt: igitur à ſeipſo.
Fateor quippini? Sed vide item, ne ſatis etiam tu
repugnes Ariſtoteli neganti inanimum mouere ſeipſum, quia non abſolutè moueatur à ſe; verùm
flagitet opem externi cuiuſdam principij.
Cęterùm libero te quoque omni ſuſpicione. Nanque id
profectò conſequetur, ſi vacuum dederimus.
Etenim omne hoc abſurdi quod hîc naſcitur, non
quidem à natura motus, ſed ab ingenio vacui proficiſcitur.
Adde etiam in illa hypotheſi non negaſ­

ſe Ariſtotelem motum à ſeipſo fieri, vt in iis quę ſponte mouentur: quanquam ob id tantummodo,
quae mouendi facultas innititur mobili, reapſe verò differt ab eo.
Nam vis illa impreſſa non eſt ſua
ſimpliciter, & valet idem, atque efficiens.
Verùm hæc hactenus. Eiuſdem quoque notę cenſeri poteſt
altera dubitatio.
Nam poſito vacuo hęc itidem conſequi videntur, vel in pleno mutatio, vel mo­
tus in vacuo.
Verumenimuero ſi quis nimium diligens, aut quoquo pacto vacui fautor hoc lo­
co requirat.
Vtrùm plus valeat, an plenum efficiendo motum in vacuo, an contrà vacuum produ­
cendo mutationem in pleno.
Nam ſi officium naturale eſt eſſe in ſuo loco; at verò id magis pręſta­
re videtur inane quae plenum: prius ergo natura mutatio in vacuo, quàm motus in pleno, Quan­
quam de iis quę ſenſus ipſe non ſuppeditat, difficile eſt ferre iudicium: nihilominus audendum
eſt, atque aliquid pro ratione dicendum.
Equidem motus, atque mutatio ſunt officia naturæ, & ha­
bent cauſſas poſitiuas efficienteis primùm, deinde materiam & formam.
Tum prætereà motus rei
genitæ ſimplicis in pleno naſcitur ex potentia medij, & in vacuo mutatio ab impotentia, & in ple­
no quidem eſt impotentia mobilis, & omnino cauſſæ motum facientis quæ non ſuperat medium: ve­

rùm id non ex natura mobilis ipſius deſcendit, ſed ex vi medij quæ ſe ſubitò vinci non patitur,
nanque & mouens & mobile ſecundùm naturam ſe habent: in vacuo cauſſa mutationis eſt imbecil­
litas, & impotentia medij, quod, cùm reſiſtere nequeat, non efficit motum.
Quare mutatio fo­
ret in pleno naturale officium, atque propemodum abſolutum, in vacuo motus eſſet prorſus impoten­
tia.
Nam ex eo naſceretur, vt efficiens pręſtare non poſſet in temporis puncto citra impedimentum
id quod rei naturæ conuenit, ſi motus in vacuo fieret, quia nihil impediens vacuum pateretur effi­
ciens omnem id præſtare quod potest, & naturam aſſequi finem ſuum.
At in pleno mutatio prohibetur,
& ex vi medij ad cauſſas mouenteis oritur impedimentum.
Nunc mihi videtur eſſe natura prius
agere quae non agere, & impedire quae permittere, & pati, neque enim potest eſſe impedimentum ſine actione
contrarij, in pleno finis quidam motus naturalis, in vacuo nullus.
At ſimpliciter id quod eſt, & id quod
agit, ei quod non eſt, & quod non agit, & poteſtati patiendi poteſtas agendi, & impotentia patiendi,
proponuntur; harum illa ſola in vacuo, binę iſtæ in pleno, hîc finis, ibi caſus.
Cùm igitur vacuum ſi ſit,
nihil agat, ſed ad summum pmittat ſolùm nihil obſtans, prohibeat plenum, & planè reſiſtat: ergo mea quaedem
sententia prius eſt officium pleni quae vacui, & cum finis abſit, non exiſtit officium naturale in vacuo: naturę enim
eſt agere propter finem.
Quocirca potius ex pleno motus in vacuo naſcetur, quae in pleno ex vacuo mutatio.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index