Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (40) of 760 > >|
37840ARIST. DE GEN. ET CORR. uirtus, aut potentia ſalua manet. Iccirco hæc omittantur.
Dubitationem autem hiſce continuã, ediſſeramus oportet:
utrum mistio quippiam ad ſenſum ſit, uerbigratia, cùm ea
quæ miſcẽtur ita in parua diuiſa fuerint, et hoc pacto iuxta
ſeſe poſita, ut nullum ſenſu dignoſcatur tunc ne mista ſunt,
an nõ:
ſed fit ut eorũ quæ mista ſunt, particula quælibet iu-
xta quamlibet ſit?
Illo igitur modo mista eſſe dicuntur: ut
ordeacea grana frumentaceis, cùm quodlibet iuxta quodli-
bet poſitũ eſt.
Atſi omne corpus ſit diuiſibile, ſi corpus cor
porimistũ ſimilare ſit, partẽ quamlibet, ſecus quãlibet, eſſe
oportebit, Atq;
cũ fierinequeat, ut in partes minimas diui-
ſio fiat, &
cõpoſitio nõ idem ſit quod mistio, ſed aliud, nõ
oportere dicere quæ miſcentur eſſe mista ſecundùm partes
exiguas, quæ ſuà adhuc retineant naturã, per ſpicuũ eſt:
cõ-
poſitio enim eſſet, non tẽperatura, aut mistio, nec pars ean-
dem cũ toto haberet rationẽ.
Dicimus autẽ ſi quid miſceri
debeat, quod miſtũ eſt, ſimiliũ eſſe partium:
& quemadmo-
dum aquæ pars, aqua eſt:
ita & tẽperati tẽperatum. Quòd
ſi mistio ſit cõpoſitio ſecundũ partes exiguas, nihil horum
accidet, ſed ſolum eſſe mista ad ſenſum:
atq; idem huic quidẽ
ſi acutè nõ uideat eſſe mistum.
Lynceo uerò nõ eſſe mistum
uidebitur.
Neque diuiſione adeò ut quæuis particula iuxta
quamuis poſita ſit, mistio fit, nam fieri nõ poteſt ut corpo-
ra ſic diuidantur.
Aut igitur nõ eſt mistio, aut hoc rurſum
eſt dicẽdum, quo pacto inquam fieripoßit.
Sunt itaq; (uti
diximus) eorum quæ ſunt, quædam actiua, quædam quæ ab
hiſce pati ſolent.
Quædam igitur cõuertuntur, ſuntq́; inter
ſe mutuò actiua, &
paßiua, quorum uidelicet eadem eſt ma
teries.
Quædam uerò agunt & nõ patiuntur: nimirum qui
bus materies eadẽ non eſt.
Horũ igitur nõ eſt mistio.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index