Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334 (581)
335
335 (582)
336
336 (583)
337
337 (584)
338
338 (585)
339
339 (586)
340
340 (587)
< >
page |< < (625) of 568 > >|
378625SYSTEMATIS SATURNII. mihi phænomenon illud confictum credatur, idem & in An-
glia pridem obſervari cœpiſſe ſciendum eſt;
ut liquet ex lite-
ris Viri Clar.
Joh. Walliſii, Oxonia ad me datis 22. Dec.
1658. quibus inter alia hæc ſcribit. Monebam etiam eiſdem
literis (nempe datis 29 Maji, 1656) de Saturni faſcia
quam jam ante obſervaverat D.
Ball, & ſciſcitabar num
tu eandem conſpexeras, &
c. Eam porro faſciam à 5 Febr.
1656 ad 2 Jul.
quo tempore rotundus Saturnus abſque anſis
apparuit, medium Planetæ diſcum ſecare D.
Ball. adnota-
vit, ut in ſchemate ad me miſſo expreſſa eſt.
Atque ita mi-
hi quoque fuerat eo tempore obſervata, ut cernitur pag.
544
ſyſtematis Saturnii, quam figuram hîc repeto.
Poſtmodum
11TAB. LI.
fig. 4.
tamen renatis Saturni anſis cum difficillimè conſpici eadem
faſcia cœpiſſet, minus rectè quoque à D.
Ball, quantum ad
ſitum attinet, depicta eſt.
At in mearum obſervationum
adverſariis, die 26 Nov.
1656, & alias adſcriptum invenio,
lineam obſcuram fuiſſe evidentiſſimam, eo nempe poſitu qui
pag.
545, Syſtem. Saturnii memoratur. Neque id monere
neglexiſſem, obſervationes eas recenſens, ſi quicquam profu-
turum putaſſem apud illos qui me data opera lectores fallere
voluiſſe ſuſpicarentur.
Difficillime autem, ut dixi, tractus
hic obſcurus deinceps cerni cœpit, imo vix jam amplius a-
nimadverti poteſt;
quod & ſyſtemati meo conſentaneum eſt,
quippe magnâ jam annuli Saturnii inclinatione;
ad quam
accedit, quod &
anſarum ſplendor, duplo quam alias luci-
diorem Saturnum efficiens, oculorum aciem nunc magis im-
pedit.
Qualia igitur ſint Diviniana teleſcopia cum noſtris collata,
ex his quæ dicta ſunt, cuilibet manifeſtum opinor.
Eadem
verò &
Anglicanis viliora eſſe alia præterea ratione oſten-
dam, quo minus dubitetur phænomena ea vera eſſe, quæ
pariter cum Anglis ego obſervavi.
Nam & illa quæ ad an-
ſatas Saturni phaſes attinent, teſtimonio illorum confirma-
turus ſum.
Vir quidam nobilis ex Gallia, eruditus, acerri-
mique ingenii, qui Romæ teleſcopia apud artificem iſtum vi-
derat, hoc ipſo anno 1660, ſuper iis hæc ad me ſcribit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index