Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
371
371
372
372
373
373
374
374
375
375
376
376
377
377
378
378
379
379
380
380
< >
page |< < of 406 > >|
1caris / e ueſtigio clareſcet. Hæc ſatis. Si quando uero fiſtula
rum ductus limo fieri obſtruſi coeperint.
immittito aut gallam
aut pilam factam cortice ſuberis / illigatam filo tenui et præ
longo.
Cum igitur pilam fluens unda perductum ad imum ca
put perduxerit: filo huic tenui aliud firmius ac deinceps fu
niculum ex ſparto alligato.
Poſt id trahendo et retrahendo
funiculo abuerrentur quæ obſtiparant.
Nunc ad reliqua ueniamus. Diximus eſcam et ueſtem de
beri accolis.
Has res dabit agricultura: quas artes proſequi
ad inſtitutum non pertinet: Sunt tamen ex architecto aliqua
quæ aratori conferant.
Id quidem ubi ager ad cultum ſeu ſic
citate ſeu aquarum nimietate et moleſtia aptus nequicquam ſit de
his aliqua breuiſſime cenſuiſſe iuuet.
Vineam in prato et hu
mecto facies ſic.
Infodies ab oriente in occaſum lineis dire
ctis et æquidiſtantibus foueas quam maxime id liceat profundas
latas pedes nouem diſtantes inter ſe pedes quindecim: et quam
exemeris ex foſſa tellurem accumulabis in area interualli:
ut accliuitate meridianum excipiat ſolem.
Iſtiuſmodi colli
culis factis manu uitis tutior erit et feracior.
Contra in col
le et ſicco facies pratum ſic: foſſam oblongam non decurſo
riam ſed ſtagnantem in parte ſublimiore facies margine ad
libellam collibrato et coæquabili.
In eam deriuabis aquam ex
proximis fontibus: ea ſuperfluens a latere continua parilita
te ſubſtitutum corrigabit agrum.
In campeſtri ueronenſi ſa
xis globoſis referto et alioquin nudo atque penitus infoecundo
nonnullis locis crebra irrigatione effecere ut cutis obduce
retur ceſpiticea: et pratum excreuerit lætiſſimum.
Sylua uti
creſcat in paluſtri uerſabis agrum aratro: omnemque extirpabis
ceſpitem radicitus: poſt id ad exortum ſpargito glandem ex
robore.
Hac ſatione locus plantarum copia refertos redde
tur: quibus maxima ex parte humor exuberans exhauriatur.
Tum
et radicum accretione caducorum que foliorum et ſurculorum accumu
latione in dies ſolum reddetur ſubelatius.
Turbulentas etiam
alluuiones ſi immiſeris ut quieſcant / ſidoſis ſuperobduces

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index