Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of contents

< >
< >
page |< < (346) of 412 > >|
378346LIBER titudinem, qua opus fuerit, conuenire poſsit. Circum extremum latus rotæ figentur modioli qua-
drati, pice &
cera ſolidati. Ita cum rota a calcantibus uerſabitur, modioli pleni ad ſummum elati,
rurſus ad imum reuertentes, infundent in caſtellum ipſi per ſe, quod extulerunt.
Sin autem magis
altis locis erit præbendum, in eiuſdem rotæ axe inuoluta duplex ferrea catena, demiſſaq́;
ad imum
libramentum collocabitur, habens ſitulos pendentes æreos congiales, ita uerſatio rotæ catenam in
axem inuoluendo, effert ſitulos in ſummum, qui cum ſuper axem peruehentur, cogentur inuerti, &

infundere in caſtellum id aquæ, quod extulerunt.
De rotis, & tympanis ad molendam farinam. # Cap. X.
1110
FIvnt etiam in fluminibus rotæ eiſdem rationibus, quibus ſupraſcriptum eſt. Circa earum
frontes aſſiguntur pinnæ, quæ cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogune progredien
tes uerſarirotam:
& ita modiolis aquam haurientes, & in ſummum referentes, ſine ope-
rarum calcatura, ipſius fluminis impulſu uerſatæ, præſtant quod opus eſt, ad uſum.
Eadem ratione etiam uerſantur hydraulæ, in quibus eadem ſunt omnia, præterquam quod in uno
capite axis habent tympanum dentatum, &
incluſum; id autem ad perpendiculum collocatum in
cultrum, uerſatur cum rota pariter.
Secundum id tympanum, maius item dentatum planum eſt col-
locatum, quo continetur axis, habens in ſummo capite ſubſcudem ferream, qua mola continetur.

@ta dentes eius tympanis, quod eſtin axe incluſum, impellendo dentes tympani plani, cogunt fieri
molarum circinationem, in qua machina impendens infundibulum, ſubminiſtrat molis frumentum,
2220&
eadem uerſatione ſubigitur farina.
De Cochlea, quæ magnam copiam extollit aquæ, ſed non
tam alte. # Cap. XI.
ESt autem etiam cochleæ ratio, quæ magnam uim haurit quæ, ſed non tam alte tollit,
quàm rota.
Eius autem ratio ſic expeditur. Tignum ſumitur, cuius tigni quanta fuerit
pedum longitudo, tanta digitorum expeditur craſsitudo:
id ad circinum rotundatur.
In capitibus circino diuiduntur circinationes eorum tetrantibus in partes quatuor, uel
3330 octantibus in partes octo ductis lineis:
eæq́; lineæ ita collocentur, ut in plano poſito tigno ad libellã,
utriuſque capitis clineæ inter ſe reſpondeant ad perpendiculum:
ab his deinde a capite ad alterum ca-
put lineæ perducantur conuentientes, uti quàm magna erit pars octaua circinationis tigni, tam magnis
ſpatijs diſtent ſecundum latitudinem.
Sic & in rotundatione & in longitudine æqualia ſpatia fient.
Ita quo loci deſcribuntur lineæ, quæ ſunt in longitudine ſpectantes, faciendæ decuſſationes, & in de-
cuſſationibus finita puncta.
His ita emendate deſcrip@s, ſumitur ſalignea tenuis, aute de uitici ſecta
regula, quæ uncta liquida pice figitur in primo decuſsis puncto:
deinde traijcitur oblique ad inſequẽ-
tes longitudines, &
circuitiones decuſsium: Et ita ex ordines progrediens, ſingula puncta prætereun-
do, &
circuminuoluendo, collocatur in ſingulis decuſſationibus: & ita peruenit, & figitur ad eam
lineam, recedens a primo in octauum punctum, in qua prima pars eius eſt fixa.
Eo modo quanto
4440 progreditur oblique per ſpatium, &
per octo puncta, tantundem in longitudine procedit ad octa=
uum punctum.
Eadem ratione per omne ſpatium longitudinis, & rotunditatis ſingulis decuſſationi-
bus obliquæ ſixæ regulæ, per octo craſsitudinis diuiſiones inuolutos faciũt canales, &
iuſtam cochleæ
naturalemq́;
imitationem. Ita per id ueſtigium aliæ ſuper alias figuntur unctæ pice liquida, & exag-
gerantur ad id, ut longitudinis, octaua pars fiat ſumma craſsitudo.
Supra eas circundantur, & figun-
tur tabulæ, quæ pertegant eam inuolutionem:
tunc eæ tabulæ pice ſaturan@ur, & laminis ferreis colli-
gantur, ut ab aquæ ui ne diſſoluantur.
Capita tigni ferreis clauis, & laminis continentur, ijsq́; infigun-
tur ſtyli ferrei.
Dextra autem, & ſiniſtra cochleam tigna collocantur, in capitibus utraque parte ha-
bentia tranſuerſaria confixa.
In his foramina ferrea ſunt incluſa, inq́; ea inducuntur ſtyli, & ita co-
chlea hominibus calcantibus facit uerſationes.
Erectio autem eius ad inclinationem ſic erit collo-
5550 canda.
uti quemadmodum pythagoricum trigonum orthogonium deſcribitur, ſic id habeat reſpon-
ſum, ideſt, uti diuidatur longitudo in partes quinque:
earum trium extollatur caput cochleæ, ita erit
a perpendiculo ad imas nares eius ſpatium partes quatuor.
Qua ratione autem oporteat id eſſe, in ex-
tremo libro eius forma deſcripta eſt.
Quæ de materia fiant organa ad hauriendam aquam, & quibus
rationibus perficiantur, quibusq́;
rebus motus recipientia præſtent uerſationibus infinitas utilitates,
ut eſſent notiora, quàm apertiſsime potui perſcripſi?
Ex his, quœ ſupra ſunt dicta, & ex diagrammatis facile intelligentur, quæ his tribus capitibus a Vitruuio
proponuntur intellectis quibuſdam uocabulis.
Ex nono eſt tympanum, quod eſt hauſtorium organum, ut ait
Philander, quod genus baustra Lucretius libro quinto, cum ait.
Vt fluuios uerſare rotas, at que baustra uidemus.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index