Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (41) of 760 > >|
37941LIBER I. nec medendi ſcientia ſanitatem, nec ſanitas eadem mista cor
poribus efficiunt.
Eorum uerò actiuorũ, & paßiuorũ, quæ
facilè diuiſibilia ſunt, multa quidẽ paucis, &
magna paruis
cõpoſita mistionem non faciunt, ſed accretionẽ eiuſce quod
euincit.
Nam alterũ, in id quod euincit uerti ſolet: ut gutta
uini, decies millenis aquæ menſuris nõ miſcetur:
etenim for-
ma uini perit, atq;
uinum in totam aquã uertitur. Cùm uerò
potentias habent quodãmodo æqualeis, tum utrunq;
è ſua
quidẽ mutatur natura in id, quod uincit ac ſuperat, nõ tamẽ
fit alterũ, ſed inter utrunq;
medium, atq; cõmune. Patet igi-
tur ea eſſe mistilia, quæcunq;
ex agentibus contrarietatẽ ha
bent:
hæc enim inter ſe paßiua ſunt. Parua autẽ dum paruis
admouẽtur, propẽſius miſceri ſolent:
quippe cũ ea facilius,
celeriusq́;
ſeſe tranſmeent. Ad multum tardius hoc idem effi
cit, patiturq́;
à multo. Iccirco ex hiſce quæ diuidipoſſunt,
patiq́;
ſolent, quæ facilè terminos ſuſcipiũt, ea mistilia ſunt:
quippe quæ facilè in parua dirimantur: hæc enim eſt eius
quod facilè terminatur, ratio.
Verbi gratia, quæ liquida
ſunt, inter corpora maximè mistilia ſunt, cùm liquidũ maxi
mè omniũ diuiſibilium facilè terminari poßit, modò non ſit
uiſcoſum, atq;
tenax. Hæc enim molẽ reddunt ampliorẽ atq;
maiorẽ.
Cùm autẽ alterũ duntaxat paßiuũ fuerit, aut alterũ
uehementer, &
alterũ admodũ remißè: uel nihilo, uel certè
paulò maius euadet, qd' exutriuſq;
mistura cõſurgit: quod
in ſtanno, &
ære accidit. Nõnulla enim entia inter ſe minus
diſcreta ſunt, ambiguntq́;
: uidentur enim quodãmodo & re
mißè miſceri, &
quaſi alterũ ſuſceptiuũ, alterũ forma eſſe:
quod quidẽ &
in hiſce accidit. Nam ſtannũ quaſi affe ctio
quædam ſine materia æris, penè euaneſcit, misturæ toti co-
lore ſolùm indito:
quod idem & in alijs quoque uſu uenit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index