Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000244">
                <pb xlink:href="079/01/080.jpg" pagenum="31"/>
              Seu locus, ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
                <lb/>
              Pervideamus utrum finitum funditus omne
                <lb/>
              Constet; an immensum pateat vasteque profundum.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000245">Omne quod est igitur, nulla regione viarum
                <lb/>
              Finitum est: namque extremum debebat habere.</s>
              <s id="s.000246">
                <lb/>
              Extremum porro nullius posse videtur
                <lb/>
              Esse, nisi ultra sit, quod finiat: ut videatur,
                <lb/>
              Quo non longius haec sensus natura sequatur.</s>
              <s id="s.000247">
                <lb/>
              Nunc, extra summam quoniam nihil esse fatendum est,
                <lb/>
              Non habet extremum: caret ergo fine, modoque.</s>
              <s id="s.000248">
                <lb/>
              Nec refert quibus adsistas regionibus eius.</s>
              <s id="s.000249">
                <lb/>
              Usqueadeo quem quisque locum possedit, in omnis
                <lb/>
              Tantundem partis infinitum omne relinquit.</s>
              <s id="s.000250">
                <lb/>
              Praeterea, si iam finitum constituatur
                <lb/>
              Omne quod est spatium: siquis procurrat ad oras
                <lb/>
              Ultimus extremas, iaciatque volatile telum;
                <lb/>
              Invalidis utrum contortum viribus ire,
                <lb/>
              Quo fuerit missum mavis, longeque volare;
                <lb/>
              An prohibere aliquid censes, obstareque posse? </s>
              <s id="s.000251">
                <lb/>
              Alterutrum fatearis enim, sumasque necesse est;
                <lb/>
              Quorum utrumque tibi effugium praecludit; & omne,
                <lb/>
              Cogit, ut exempta concedas fine patere.</s>
              <s id="s.000252">
                <lb/>
              Nam sive est aliquid, quod prohibeat, officiatque,
                <lb/>
              Quominus, quo missum est, veniat, finique locet se;
                <lb/>
              Sive foras fertur: non est ea fine profecto.</s>
              <s id="s.000253">
                <lb/>
              Hoc pacto sequar, atque oras ubicumque locaris
                <lb/>
              Extremas, quaeram, quid telo denique fiat.</s>
              <s id="s.000254">
                <lb/>
              Fiet, uti nusquam possit consistere finis;
                <lb/>
              Effugiumque fugae prolatet copia semper.</s>
              <s id="s.000255">
                <lb/>
              Praeterea, spatium summai totius omne
                <lb/>
              Undique si inclusum certis consisteret oris,
                <lb/>
              Finitumque foret; iam copia </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>