Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 14
18 12
19 13
20 11
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (32) of 760 > >|
3832ARIST. PHYSICORVM alia instrumenta. Cauſæigitur, tot ferè modis dicũtur. Fit
autẽ ut cũ multipliciter cauſæ dicantur, multæ etiã eiuſdem
ſint nõ per accidens cauſæ:
ceu ſtatuæ, & ſtatuaria ars, &
æs, nõ per aliud quicquã, ſed ut ſtatua eſt:
at nõ eodẽ modo,
ſed æs quidem ut materia, ars autẽ ut id à quo motio profici
ſcitur.
Sunt prætereà quæ ſibi ſunt mutuo cauſæ: ut exer-
citiũ, bonæ habitudinis:
& hæc, exercitij: at nõ eodẽ modo,
ſed hæc, ut finis:
illud ut principium motus. Idem inſuper
cõtrariorũ eſt cauſa.
Quod enim præſens, cauſa cuiuſpiam
eſt id &
abſens nonnunquã cauſam eſſe contrarij dicimus.
Vt gubernatoris abſentiã ſubuerſionis nauis, cuius præ-
ſentia, cauſa erat ſalutis.
Vniuerſæ autẽ nunc dictæ cauſæ,
quatuor in genera manifestißima cadunt.
Elementa nanq;
ſyllabarũ, materies, conficiendorũ operũ arte: ignis, & ta-
lia, corporum partes, totius:
ſuppo ſitiones deniq; , conclu-
ſionis.
Vt id ex quo fit aliquid, cauſæ ſunt. Atq; horũ, quæ-
dam ſunt ut ſubiectũ, ueluti partes:
quædã ut quidditas totũ
inquam, cõpoſitio, atque forma.
At ſemen, medicus, quiq́;
conſuluit, &
omnino efficiens, omnia ſunt cauſæ, unde eſt
mutationis principium, uel quietis, uel motus.
Quædam
autẽ cauſæ ſunt, ut finis, bonumq́;
cæterorũ. Id enim gratia
cuius cætera fiunt, optimum eſſe ſolet, ac finis illorũ.
Inter-
ſit autẽ nihil, bonũ ipſum, an apparens bonum dicatur.
Ta-
les igitur, at que tot, cauſæ ſpecie eſſe uidentur.
Modi autẽ
cauſarũ, numero quidẽ ſunt multi:
ſi in capita uerò redigan
tur, &
ip ſi pauciores euadunt: dicuntur enim cauſæ mul-
tipliciter, &
ipſarum, quæ ſunt eiuſdem generis, alia prior,
alia &
posterior: ut ſanitatis medicus, atq; artifex: & con-
centus eius, qui omnes ſonos cõplectitur, duplum, ac nume-
rus:
& ſemper eæ, quæ continent, ad eas quæ ſunt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index