Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 11
18 12
19 13
20 14
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (32) of 131 > >|
3832HERONIS
XIX.
Cratere in quadam baſi collocato, & pleno exiſtente vi-
no, quantumcumque ex eo quiſpiam hauſerit, rurſus ple-
nus erit crater:
conſtruitur autem hoc modo.
Sit vas A B, oſcu-
25[Figure 25] lum habens interſe-
ptum diaphragmate C
D juxta ipſum collum:
& per diaphragma de-
mittatur tubus E F,
paulum à fundo di-
ſtans;
alter autem tu-
bus G H per fundum
impellatur:
parum di-
ſtans à diaphragmate
C D:
& vaſis fundum
ad K perforetur, ſu-
matque tubulum K L.

At ipſum vas A B in
quadam baſi M N X O
collocetur, per quam
ſit tubi G H exceſſus:

&
craterſit P R: perbaſim vero M N X O ſit tubus S T ſimul cum baſi,
&
cratere perforatus; qui habeat altitudinem æqualem oſculo H ipſius
G H tubi:
infundamus igitur vinum per tubum E F in vas A B: aër
enim per tubum G H exibit, &
ſi quidem K L tubulus apertus ſit, vinum
quod infunditur per ipſum in baſim, &
in craterem procedet: ſi vero
obturetur, tunc vas A B implebitur:
itaque infundamus vinum, & in
baſim M N X O, &
in P R craterem, adeo ut crater plenus ſit, & ba-
ſis M N X O impleatur uſque ad G H tubi oſculum.
Quo quidem facto
&
obturato oſculo E, vinum quod eſt in A B vaſe non amplius per tubum
K L in baſim fluet, quippe cum non habeat alium aërem, quem in lo-
cum vacuatum ſubſtituat:
erat enim ei aditus per oſculum E. Quando igi-
tur ex cratere vinum exhauriemus, aperietur E oſculum:
& ſubeunte
aëre rurſus vinum fluet in baſim &
in craterem P R, quoad plenus fiat:
atque hoc toties erit, quoties vinum ex cratere hauriemus:
oportebit
autem &
baſim MNXO perforatam eſſe foramine Y: ut aër, qui eſt in vaſe
A B vino cedens per oſculum G ingrediatur, &
per ſoramen Y exeat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index