Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 316 > >|
1violenta, ſed naturali motione, quæ motionem illam violen­
tam præcedat, prius mouebuntur; ſin verò naturalem corpuſcu
lorum motum assignare non quiuerint, tunc contra eoſdem
firmiori hæc ratione agemus.
Violentum (vt diximus) illud
est, quod contra naturam fit, ſed atomi aliæ ab aliis violen­
tia impelluntur; ergo atomi motum aliquem naturalem ha­
bent priorem, contra quem violentia impelli dicuntur: nam ſi
violentum id eſt, quod contra naturam fit; naturale prius eſt
violento: ergo tunc, cum naturalis motio violentam atomo­
rum impulſionem natura præcedit, indiuidua hæc naturalia
Democriti, Leucippi, Epicuri, & Lucretij elementa natura­
lem, ac proprium motum habere neceſſe est: quem eos nulla
ratione nouiſſe constat.
Contra Platonem, & Hermetem Triſmegiſtum,
qui chaos illud antiquum finxerunt.
C. XI.
DIVINVS ille Plato in Timeo, Hexiodus in Theo­
gnia, & Orpheus in Argonautica ſcripſerunt, elemen
ta ante conditum mundum ſine vllo ordine iactata fuiſſe
per medium illud chaos antiquum, quod ter maximus finxe­
rat Hermes.
Hos vt dicant compellimus: natura ne, an vis il­
lum confuſionis motum conciliarit?
ſi vim eumdem concilia­
uiſſe velint: motionem illam naturalem demonſtrare cogen­
tur, quam hac violenta motione priorem eſſe oporteat; ſi vio­
lentum illud eſt, quod contra naturam fit, vt non rarò ſcripſi­
mus, quam cum demonſtrare non possint; nec motionem po­
steriorem, quæ nullibi eſt, demonſtrare poterunt: poſterius
enim ſine priori eſſe natura non patitur, vt dictum est quinto
diuinorum particula duodecima, & decimaſexta.
Si motio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index