Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 334 > >|
1id, quod in objectis vocamus colorem, eſſe quid om­
nino ſimile colori quem ſentimus, atque ita ut id,
quod nullo modo percipimus, nobis clarè percipi
arbitremur.
LXX.
Nos pose duobus modis
de ſenſibilibus judi­
cium ferre, quorum
uno errorem praeca­
vemus, alio in erro­
rem incidimus.
10
15
20
25
30

Hîcque primam & praecipuam errorum omnium
cauſam licet agnoſcere.
Nempe in primâ aetate, mens
noſtra tam arctè corpori erat alligata, ut non aliis
cogitationibus vacaret, quàm iis ſolis, per quas ea
ſentiebat quae corpus afficiebant: necdum ipſas ad
quidquam extra ſe poſitum referebat, ſed tantúm ubi
quid corpori incommodum occurrebat, ſentiebat do­
lorem; ubi quid commodum, ſentiebat voluptatem;
&subi ſine magno commodo vel incommodo corpus
afficiebatur, pro diverſitate partium in quibus &
modorum quibus afficiebatur, habebat diverſos quoſ­
dam ſenſus, illos ſcilicet quos vocamus ſenſus ſapo­
rum, odorum, ſonorum, caloris, frigoris, luminis,
colorum, & ſimilium, quae nihil extra cogitationem
poſitum repraeſentant.
Simulque etiam percipiebat
Magnitudines, figuras, motus, & talia; quae illi non
ut ſenſus, ſed ut res quaedam, vel rerum modi, extra
cogitationem exiſtentes, aut ſaltem exiſtendi capaces,
exhibebantur, etſi hanc inter iſta differentiam non­
dum notaret.
Ac deinde, cùm corporis machinamen­
tum, quod ſic à naturâ fabricatum eſt ut propriâ ſuâ
vi variis modis moveri poſſit, hinc inde temerè ſe con­
torquens, caſu commodum quid aſſequebatur aut
fugiebat incommodum, mens illi adhaerens incipiebat
advertere id, quod ita aſſequebatur aut fugiebat,
extra ſe eſſe; nec tantúm illi tribuebat magnitudines,
figuras, motus, & talia, cium ut res aut rerum modos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index