Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 11
18 12
19 13
20 14
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (32) of 778 > >|
3832ALHAZENnem. Et ſimiliter in argumentatione & omnibus rationibus, quarũ propoſitiones ſunt uniuerſale
& manifeſtæ, non indiget uirtus diſtinctiua aliquanto tempore in comprehendendo illarum con-
cluſiones, ſed apud intellectum ſtatim propoſitionis intelligetur concluſio.
Et cauſa in hoc eſt,
quòd uirtus diſtinctiua non arguit per compoſitionem & ordinationem propoſitionis, ſicut com-
ponitur argumentatio per uocabula.
Quoniam argumentum, quod concludit, erit ſecundum uer-
bum, & ſecundum ordinationem propoſitionum:
argumentum autem uirtutis diſtinctiuæ non eſt
ita, quoniam uirtus diſtinctiua comprehendit concluſionem ſine indigentia in uerbis, & ſine in-
digentia ordinationis propoſitionum, & ordinationis uerborum:
quoniam ordinatio uerborum
argumenti non eſt, niſi modus qualitatis comprehenſionis uirtutis diſtinctiuæ à concluſione:
Sed
comprehenſio uirtutis diſtinctiuæ ad concluſionem non indiget modo qualitatis, nec ordine qua-
litatis comprehenſionis.
Intentiones ergo uiſibiles, quæ comprehenduntur à ratione, compre-
henduntur utplurimùm, ualde uelociter, & non apparet in maiori parte, ſi comprehenſio earum
ſit in ratione.
Et etiam intentiones uiſibiles, quæ comprehenduntur per rationem & diſtinctio-
nem, quoniam multoties comprehenduntur per rationem, & intelligit uirtus diſtinctiua intentio-
nes earum:
ſi pòſt uiderit ipſas, comprehendet eas per cognitionem ſine indigentia diſtinctionis
omnium intentionum, quæ ſunt in ſecundis, ſed per ſigna tantùm, & diſtinguet illam concluſio-
nem per cognitionem ſine indigentia argumentationis alicuius iterandæ:
& eſt exemplum in eo
ſcriptore, qui primo uidet uerbum extraneum.
Et ſimiliter ſunt omnes intentiones, quæ compre-
henduntur per rationem, quando propoſitiones earum fuerint manifeſtæ, & concluſiones fuerint
ueræ.
Quoniam quando anim a intellexerit concluſionem eſſe ueram, deinde multoties uenerit in
animam:
erit concluſio quaſi propoſitio manifeſta: & ſic, quando anima uiderit propoſitionem, ſta-
tim intelliget concluſionem ſine indigentia argumentationis iterandæ.
Et plures intentiones, quas
non comprehendit uirtus diſtinctiua, quòd ſint ueræ, niſi per rationem, putantur quòd ſint propo-
ſitiones primæ, & quòd non comprehendantur, niſi per naturam & intellectum, non per rationem:

uerbi gratia, quòd totum ſit maius ſua parte, putatur quòd natura intellectus iudicet quòd ſit ue-
rum, & quòd comprehenſio ueritatis ipſius non eſt per rationem.
Sed totum eſt maius ſua parte,
non comprehendet prius, niſi per rationem, quoniam diſtinctio non habet uiam ad comprehenden
dum, quòd totum ſit maius ſua parte, niſi poſtquã intellexerit intentiones totius & partis, & inten-
tionem maioritatis & minoritatis:
quoniam ſi non intellexerit intentionem partium, non intelli-
get intentionem totius.
Intentio autem totius non eſt niſi communitas, & intentio partis, niſi ali-
quiditas, & maioritas eſt relatio ad alterum, & intentio maioris eſt illud, quod eſt æquale alij, &
plus.
Et probatio quòd omne totum eſt maius ſua parte, eſt quod confertur ei cum quadam æqui-
ualentia, & addit ſuper ipſam cum reſiduo, quod eſt plus ſcilicet:
& ex conuenientia intentionis
maioris cum intentione totius:
& argumentatione apparet, quòd totum ſit maius ſua parte. Et
cum comprehenſio huius propoſitionis, quòd totum ſit maius ſua parte, non ſit niſi per iſtam
uiam:
comprehenſio ergo eius non eſt, niſi per rationem, non per naturam intellectus: & illud,
quod eſt in natura intellectus, non eſt niſi comprehenſio conuenientiæ intentionis totius, & inten-
tionis maioris, & in augmentatione tantùm.
Et ordinatio iſtius ſyllogiſmi eſt ita: omne totum ad-
dit ſuper partem:
& omne addens ſuper aliud, eſt maius ipſo: ergo omne totum eſt maius ſua par-
te.
Et uelocitas comprehenſionis uirtutis diſtinctiuæ circa concluſionem, non eſt, niſi quia pro-
poſitio uniuerſalis eſt manifeſta ex comprehenſione uirtutis diſtinctiuæ:
ſed comprehenſio, quòd
totum eſt maius parte, eſt per rationem.
Et quia propoſitio uniuerſalis eſt ei manifeſta, compre-
hendet concluſionem apud euentum propoſitionis minoris particularis, & propoſitio particula-
ris eſt additio intentionis totiu ſuper partem. Et quia ueritas concluſionis iſtius ſyllogiſmi eſt cer-
tiſsima in anima, & præſens in memoria:
quando ueniet propoſitio ad ipſum, recipit ipſam intelle-
ctus ſine indigentia argumentationis iterandæ, ſed per cognitionem tantùm.
Et omne, quod eſt i-
ſtius generis, uocatur ab hominibus propoſitio prima:
& putatur, quòd comprehendatur ſolo in-
tellectu, & quòd non indigeatur in comprehenſione ueritatis circa ipſum, niſi ſolo intellectu.
Et
cauſſa illius eſt, quòd comprehenditur ſtatim.
Syllogiſmi ergo, quorum propoſitiones ſunt uniuer
ſales & manifeſtæ, comprehenduntur in tempore inſenſibili:
deinde quando ſyllogizatur toties,
ut ueritas concluſionis certificetur in anima, tunc efficietur concluſio quaſi propoſitio manifeſta.

Et ſecundum hunc modum erit comprehenſio uirtutis diſtinctiuæ ad plures intentiones, quæ com
prehenduntur ratione in tempore inſenſibili, ſine indigentia argumentationis iterandæ.
13. Viſio per anticipatam notionem fit in tempore: & qualitas ei{us} plerunque ignoratur.
64. 69 p 3.
ET etiam multoties non apparet qualitas comprehenſionis intentionum uiſibilium, quæ com
prehenduntur ratione & cognitione, quoniam comprehenſio earum non fit ualde uelociter,
& quia comprehenſio qualitatis comprehenſionis non eſt, niſi per ſecundum argumentum
poſt primum argumentum, per quod fuit uiſio.
Virtus àutem diſtinctiua non utitur iſto ſecun-
do argumento, in tempore, in quo comprehendit aliquam intentionem uiſibilem, neque diſtin-
guit qualiter comprehendit illam intentionem, neq;
poteſt, propter uelocitatem comprehenſionis
ius ad intentiones cõprehenſas per cognitionẽ & per argumentũ, cuius propoſitiones ſunt mani-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index