Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
11
12 VI
13 VII
14 VIII
15 IX
16 X
17 XI
18 XII
19 XIII
20 XIV
21 XV
22 XVI
23 XVII
24 XVIII
25 XIX
26 XX
27 1
28 2
29 3
30 4
31 5
32 6
33 7
34 8
35 9
36 10
37 11
38 12
39 13
40 14
< >
page |< < (12) of 376 > >|
3812M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA quibus ſana conſtituantur: deinde maxime Aesculapio, Saluti, et eorum
deorum
, quorum plurimi medicinis aegri curari videntur.
Cum enim ex
peſtilenti
in ſalubrem locum corpora aegra translata fuerint, et e fonti-
bus
ſalubribus aquarum uſus ſubminiſtrabuntur, celerius convaleſcent.
Ita eſſicietur, uti ex natura loci, majores auctasque cum dignitate divini-
tas
excipiat opiniones.
Item naturae decor erit, ſi cubiculis et biblio-
thecis
, ab oriente lumina capientur:
balneis et hibernaculis, ab occi-
dente
hiberno:
pinacothecis, et quibus certis luminibus opus eſt parti-
bus
, a ſeptentrione;
quod ea coeli regio neque exclaratur, neque ob- ſcuratur ſolis curſu, ſed eſt certa et immutabilis die perpetuo. Diſtribu-
tio
autem eſt copiarum locique commoda dispenſatio, parcaque in operi-
bus
ſumptus cum ratione temperatio.
Haec ita obſervabitur, ſi primum
architectus
ea non quaeret, quae non poterunt inveniri aut parari, niſi
magno
.
Namque non omnibus locis arenae ſoſſitiae, nec caementorum,
nec
abietis, nec ſappinorum, nec marmoris copia eſt:
ſed aliud alio loco
naſcitur
, quorum comportationes diſſiciles ſunt et ſumptuoſae.
Utendum
autem
eſt, ubi non eſt arena ſoſſitia, ſluviatica aut marina lota.
Inopiae
quoque
abietis aut ſappinorum vitabuntur, utendo cupreſſo, populo, ulmo,
pinu
.
Reliqua quoque his ſimilia erunt explicanda. Alter gradus erit
diſtributionis
, cum ad uſum patrum ſamiliarum, aut ad pecuniae copiam,
aut
ad elegantiae dignitatem, aediſicia aliter diſponentur.
Namque aliter
urbanas
domos oportere conſtitui videtur:
aliter quibus ex poſſeſſionibus
ruſticis
inſluunt ſructus:
non idem foeneratoribus: aliter beatis et delica-
tis
:
potentibus vero, quorum cogitationibus res publica gubernatur, ad
uſum
collocabuntur:
et omnino ſaciendae ſunt aptae omnibus perſonis
aediſiciorum
diſtributiones.
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index