Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
< >
page |< < (32) of 131 > >|
3832HERONIS
XIX.
Sit vas A B, oſcu-
25[Figure 25] lum habens interſe-
ptum
diaphragmate C
D
juxta ipſum collum:
& per diaphragma de-
mittatur
tubus E F,
paulum
à fundo di-
ſtans
;
alter autem tu-
bus
G H per fundum
impellatur
:
parum di-
ſtans
à diaphragmate
C
D:
& vaſis fundum
ad
K perforetur, ſu-
matque
tubulum K L.

At
ipſum vas A B in
quadam
baſi M N X O
collocetur
, per quam
ſit
tubi G H exceſſus:

&
craterſit P R: perbaſim vero M N X O ſit tubus S T ſimul cum baſi,
&
cratere perforatus; qui habeat altitudinem æqualem oſculo H ipſius
G
H tubi:
infundamus igitur vinum per tubum E F in vas A B: aër
enim
per tubum G H exibit, &
ſi quidem K L tubulus apertus ſit, vinum
quod
infunditur per ipſum in baſim, &
in craterem procedet: ſi vero
obturetur
, tunc vas A B implebitur:
itaque infundamus vinum, & in
baſim
M N X O, &
in P R craterem, adeo ut crater plenus ſit, & ba-
ſis
M N X O impleatur uſque ad G H tubi oſculum.
Quo quidem facto
&
obturato oſculo E, vinum quod eſt in A B vaſe non amplius per tubum
K
L in baſim fluet, quippe cum non habeat alium aërem, quem in lo-
cum
vacuatum ſubſtituat:
erat enim ei aditus per oſculum E. Quando igi-
tur
ex cratere vinum exhauriemus, aperietur E oſculum:
& ſubeunte
aëre
rurſus vinum fluet in baſim &
in craterem P R, quoad plenus fiat:
atque
hoc toties erit, quoties vinum ex cratere hauriemus:
oportebit
autem
&
baſim MNXO perforatam eſſe foramine Y: ut aër, qui eſt in vaſe
A
B vino cedens per oſculum G ingrediatur, &
per ſoramen Y exeat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index