Landi, Bassiano, Ecphrasis de motu, 1550
page |< < of 71 > >|
1betur ordo naturæ, definito tempore mo­
tor citabit motum naturalem, à termi­
no ad terminum, atque ſine intermisſione
continuabit, vnum que & perpetuum
producet.
Nam motus à termino con­
trario, ad terminum contrarium, ſine
intermisſione productus, efficitur vnus
& continuus.
Ad eſſentiam constiruen­
dam
vnitatis in motu, multa concurrunt,
& vt partes ſint ſimul, non ſeorſum, & vt
extrema ordine cohæreant per ſuum in­
termedium
, & vt ſe ſe tangant, atque conti­
nuæ ſint.
Porrò intermedium eſt, id
quò res prius peruenit, quàm ad id, ad
quod vltimò mutatur, quæ naturà con­
tinenter mouetur: tria enim ad motum
concurrunt, & duo extrema, & vnum in­
ter medium, quia motus, vt antea expo­
nebam, eſt mutatio ab extremo contra­
rio, ad alterum extremum contrarium.
Ad extrema verò non fit tranſitus ſine

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index