Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 355 > >|
1propoſitionis, quæ falſa eſt, nimirum ſuppoſito prædictas lineas eſſe comm.
deducit ad impoſſibile, ſiue, vt ait hic Ariſt. falſum ratiocinatur, quod ſci­
licet idem numerus eſſet par, & impar, quod Ariſt. ſignificat, quando ait,
imparia æqualia paribus fiunt.
ex quo abſurdo deducitur falſam eſſe prædi­
ctam ſuppoſitionem, quæ aſtruebat eſſe comm. & proinde altera pars con­
tradictionis, quæ eſt, eſſe incomm. vera aſtruitur.
ex quibus ſatis videtur ex­
plicari hic locus.
videas igitur, quàm leuiter nonnulli noſtræ tempeſtatis
ageometreti iſtud exponant, dicentes diametrum eſſe incomm. coſtæ, nihil
aliud ſignificare, quam diametrum eſſe longiorem coſta, qua expoſitione
nihil ineptius.
Aduerte tandem figuram vulgatæ editionis eſſe ineptam,
cum habeat duo quadrata alterum ſuper diametro alterius, quorum maius
ſuperuacaneum eſt.
6
Et cap. 24. ſecti primi libri primi (Sed magis efficitur manifeſtum in deſcri­
ptionibus, vt quod æquicruris, qui ad baſim æquales ſint, ad centrum ductæ A B,
A C, ſi igitur æqualem accipiat A G, angulum ipſi A B D, non omnino exiſtimans
æquales, qui ſemicirculorum, & rurſus G, ipſi D, non omnem aſſumens eum, qui ſe­
cti.
amplius ab æqualibus existentibus totis angulis, & ablatorum æquales eſſe re­
liquos E, F, quod ex principio petet, niſi acceperit ab æqualibus demptis æqualia
derelinqui.) Primum ſcias characteres vulgatæ editionis, vna cum figura ip­
ſis reſpondente, eſſe mendoſos; propterea ex textu græco vtrunque corri­
gendum putaui in hunc, quem vidiſti modum.
Secundo, per deſcriptiones
Ariſt. intelligere demonſtrationes Geometricas ſupra diximus, quod ex hoc
loco euidenter confirmatur, vbi manifeſtè loco deſcriptionis ſupponit li­
nearem demonſtrationem.
In hoc itaque exemplo vult Ariſt. illud demon­
ſtrare, quod Euclides in 5. primi oſtendit, alio tamen modo, ſcilicet Iſoſce­
lium triangulorum, qui ad baſim ſunt anguli, inter ſe ſunt æquales.
eſt au­
tem figura in omnibus textibus deprauata, quam ſic puto rèſtituendam eſſe
ex quodam græco codice, qui characteres hoc modo appoſuerat.
ſit Iſoſce­
6[Figure 6]
les C A B, cuius baſis C B, Dico angulos ſupra baſim,
in quibus literæ E F, eſſe inuicem æquales.
facto centro
in A, deſcribatur circulus A B C, tranſiens per puncta
C B, iam ſic.
omnes anguli ſemicirculi ſunt æquales in­
ter ſe, ergo anguli A C G, A B D, ſunt æquales.
Præte­
rea cùm anguli eiuſdem ſectionis ſint æquales ad inui­
cem, erunt anguli ſectionis C B D G, nimirum anguli,
in quibus ſunt G, & D, inter ſe æquales: cumque; hi duo
anguli ſectionis ſint partes angulorum ſemicirculi A C G,
A B D, ſi illi ab his auferantur, auferuntur æquales anguli ab æqualibus an­
gulis, ergo anguli, qui remanent, ſcilicet E, & F, erunt æquales, quod erat
demonſtrandum.
hinc Ariſt. infert manifeſtum eſſe oportere in omni ſyllo­
giſmo, reperiri vniuerſales, & affirmatiuas propoſitiones, vt Factum eſt in
præcedenti aliter eſſet petitio principij.
Quænam vero ſit æqualitas, quam
Geometræ conſiderant, infra cap. 1. ſecti 3. explicabitur.
7
Ex cap. 2. ſecti 2. lib. 1. (Secundum veritatem quidem ex ijs, quæ ſecundum
veritatem deſcribuntur ineſſe, ad dialecticos autem ſyllogiſmos ex propoſitionibus
ſecundum opinionem) verba illa; ex ijs, quæ ſecundum veritatem deſcribuntur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index