Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 403 > >|
1velut caloris frigus. Sed dices: Si anima ſo­
lum
eſt calor cœleſtis, non erit ſubſtantia,
ſed
accidens.
Et ſi ſolum lumen, corruptibilis
eſt
enim lumen, quia lux, & ſublata luce,
lumen
& corrumpitur: quare nec genera­
bit
.
nec genita ſeruabit. Et ſi calor ille cor­
pus
eſt, erit in corpore corpus, quod eſſe non
poſſe
ſuperiùs demonſtratum eſt.
Et ſi abſ­
que
corpore atque ſubſtantia, erit in corpore
incorporea
ſubſtantia.
Talibus difficultati­
bus
premi videntur, qui calorem hunc ani­
mam
eſſe contendunt.
Sed calor hic, de quo
agitur
, corpus non eſt, neque impreſſio quæ­
dam
: ob id neque accidens, nec corpus pe­
netrabile
à corpore: ſed corporeus dicitur,
quia
ſine corpore eſſe non poteſt.
Manife­
ſtum
eſt igitur, quod à principio propoſue­
ramus
, quinque vbique eſſe principia, ma­
teriam
, formam, motum, locum, & ani­
mam
.
Sed anima forma eſt quædam, non au­
tem
quæ primò cum hyle iungitur.
Forma
igitur
eſt anima, ſed non eiuſdem generis:
quatuor
enim eſſent principia.
Forma etiam
altera
fit, reliqua perficitur.
Omnis igitur
anima
eodem modo perennis eſt, nec vt Pla­
to
ait, perfectorum animalium tantùm:
eſſet
enim ac ſi diceremus, quòd hominum
cæcorum
, aut mutorum aliæ ſint animæ,
quàm
perfectorum hominum.
Conſentiunt
autem
hæc dictis in libro de Animi immor­
talitate
, & demonſtrata ſunt in libris de
Æternitatis
arcanis.
Nunc verò eouſque
declaraſſe
ſufficiat, quoniam calores iſti
eiuſdem
ſunt generis; & animæ: differunt
autem
vt contraria.
Nec ſolùm quæ ſine
ſemine
generantur, his quæ cum ſemine,
ſed
& ſemine genita inuicem contraria ſunt,
vt
bobus & hominibus viperæ, ſcorpij,
araneæ
: nam dentibus, & aculeo, & forci­
pe
ſi ſauciauerint hominem, corpus illius
putrefaciunt
atque corrumpunt, nonnun­
quam
etiam occidentes.
Quum igitur terra,
& aqua parum concocta ſunt, prouenit ge­
neratio
animalium viliorum, vt vermium.
Si autem miſtio vehemens fuerit, & calor
potens
ſeu multus, temperatus tamen, ge­
nerabuntur
ſtirpes, aut animalia perfectio­
ra
, præſertim autem adiuuante alieno ſemi­
ne
, aut ex aliorum cadaueribus ac corpori­
bus
: hæc enim magis refracta, & minus ex­
cedunt
qualitatibus impreſſis, aut proprio
frigore
vim generantis caloris, ob id obtem­
perat
materia melius illi, & fiunt, mures,
ſerpentes
, lepores, fibri, lupi fluuiatiles, quos
nemo
ſanæ mentis nouis piſcinis ſpontè ad­
dat
, & tamen breui coaleſcunt.
Ergo quum
vnus
ſit calor, plures ſunt illius modi tùm
ſpecies
.
Sic quædam nobis conueniunt, alia
autem
aduerſantur.
Hoc autem contingit,
quia
eorum calor, etſi in humido ſit ſitus,
non
tamen humido hominis conuenit: nam
ab
aliquo obruitur, ab aliquo diſſipatur: ita
verſa
vice cogit humidum calor naturalis
exiguus
, alius exurit.
Vt igitur omnis ig­
neus
calor exurit, non ita quicunque exurit
humidum
aliquod, igneus eſt, ſed illi tantùm
igneus
.
Non putreſcunt igitur ſicca: putreſcunt
quæ
humido aqueo prædita ſunt celerrimè
ac
maximè: medio modo quæ pinguia ſunt,
vt
laridum, oleum, nuces, amygdalæ, farci­
mina
.
Malè olent, quæ ſic putreſcunt, atta­
men
eduntur, præſertim à minùs delicati
palati
hominibus.
Sic etiam ſaliti piſces,
vt
nihil magis.
Dubitatur autem, quia
magis
putreſcere deberent aqueis, quæ ca­
loris
ſunt expertia: calor autem putrefacit
omnia
, vt diximus.
Sed cauſa quare non
putreſcunt
talia, nec celeriter, nec perfe­
ctè
, vt caro & ſtans aqua, eſt, quia cùm
putredo
à calore contrario naturali fiat,
quæ
plurimum caloris innati retinent, vt
pinguia
, ſeriùs putreſcunt, dum verò ran­
cida
fiunt, amara euadunt.
Nam calor putre­
faciens
cùm pingue putreſcat, in amarorem
tranſit
, vel ex dulci, vel ex pingui ſapore.
In­
ſipida
ergo non putreſcunt ſic, ſed ſalſa, pin­
guia
, amara, acuta: calidorum enim hæc
paſſio
eſt, vt diximus.
Frigidi autem ſapores
ſunt
, auſterus, acidus, acerbus, aſtringens,
atque
inſipidus: reliqui autem calidi, vt pin­
guis
, dulcis, ſalſus, amarus, acutus qui om­
nium
eſt calidiſſimus.
Ob hoc igitur oleum
glandis
vnguentariæ, quam Myrobalanum
rectè
vocant (non hæc eſt myrobalanus, nec
ei
conuenit hoc nomen, cùm odore, ac ſa­
pore
penè vacet ) quaſi temperatum non
marceſcit
.
Optimè igitur odores illi ab vn­
guentariis
excipiuntur.
Quia ergo quod ran­
cidum
euadit, amareſcit, & ſiccatur, idque
vetuſtate
contingit: quæ oleo merguntur,
non
ranceſcunt, ſicque ſeruantur farcimina,
minúſque
in libero aëre, quia non caleſcunt.
Oleum autem ipſum cùm multùm fuerit,
non
corrumpitur: quia ambiens aër eſt cau­
ſa
corruptionis, multùm autem reſiſtit.
Sic
vinum
multum, aqua, oleum, atque omnia
quantitate
diutiùs ſeruantur.
Quoniam verò
omnia
vetuſtate exeduntur, quæ putreſcere
perfectè
nequeunt, tempore talia fiunt om­
nia
, vt farcimina, nuces, piſtacia, pineæ, &
quæcunque
oleum continent.
Nam & piſ­
ces
ſaliti oleum habent, tùm ratione ſalis,
tùm
ratione carnis: atque etiam pinguia (vt
dixi
) omnia.
Humida verò valdè dum talia
ſunt
non putreſcunt ſic, ſed ſi benè pinguia,
ſeruantur
: aut ſi minùs, ſitum contrahunt,
alia
putreſcunt.
Vt verò à calore debili fiunt
hæc
tria, ſitus, rancor, & putredo: ita vbi
calor
viget, ſeruantur plurimum.
Commu­
ne
eſt autem omni putredinis generi, odor
prauus
, in ſitu quidem grauis, in rancore
rancens
, in putredine perfecta fœtidus.
Sed
in
carie (nam & xoc genus quoddam putre­
dinis
) odor minimus, quia in terreo.
Quatuor

enim
eſſe genera putredinis, neque plura, ne­
que
pauciora, facilè eſt demonſtrare.
Quæ
enim
putreſcunt, aut integrè corrumpuntur,
& dicuntur putrida: aut non perfectè, &
tunc
vel ob frigus non perfectè corrumpun­
tur
, & vocatur ſitus: aut ob calorem, & voca­
tur
rancor: vel ob ſiccitatem, & dicitur caries.
Ob humidum autem non poteſt impediri
putredo
: ſed humidum cùm ſit putredinis
ſubiectum
, aut omninò prohibet putredinem,
aut
omninò putreſcit, quod humidum eſt.
Humidum enim non ex ſe, ſed vel ob calidi­
tatem
, vel ob frigiditatem remoratur putre­
dinem
.
Hac de cauſa facilè eſt prohibere
putredinem
in ſitu, & vera putredine, amota

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index