Angeli, Stefano degli, Miscellaneum hyperbolicum et parabolicum : in quo praecipue agitur de centris grauitatis hyperbolae, partium eiusdem, atque nonnullorum solidorum, de quibus nunquam geometria locuta est, parabola nouiter quadratur dupliciter, ducuntur infinitarum parabolarum tangentes, assignantur maxima inscriptibilia, minimaque circumscriptibilia infinitis parabolis, conoidibus ac semifusis parabolicis aliaque geometrica noua exponuntur scitu digna

Page concordance

< >
Scan Original
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50 38
51 39
52 40
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
< >
page |< < (26) of 232 > >|
3826 d@in totum, quam ſecundum partes proportiona-
les.
Quod & c.
SCHOLIVM I.
Licet hæc propoſitio oſtenſa ſit per indiuiſibilia,
poteſt tamen probari modo Archimedeo.
Cum e-
nim probatum ſit armillam circularem N R P, æ-
qualem eſſe circulo Q T, etiam (ſi inſcribantur)
tubus cylindricus N L P, inſcriptus in exceſſu fruſti
coni ſupra cylindrum, erit æqualis cylindro Q V,
inſcripto in conoide.
Si ergo diuidatur B D, in
quibuſcunque punctis, &
per hæc agantur plana vt
ſupra, &
fiant tubi, & cylindri modo antedicto, fa-
cile patebit omnes tubos cylindricos inſcriptos in
exceſſu fruſti coni ſupra cylindrum, æquales fore
omnibus cylindris in conoide inſcriptis.
Quare ſi
hæc diuiſio fiat per continuam biſlectionem D B,
partiumque eiuſdem;
quia tam in exceſſu fruſti ſu-
pra cylindrum, quam in conoide inſcribemus ſolida
ab ipſis deficientibus defectu minori quacunque
data magnitudine;
tandem concludemus exceſſum
prædictum, &
conoides eſſe magnitudines æqua-
les.
Hæc autem viris Euclideis, Archimedeiſque
ſunt nimis obuia.
SCHOLIVM II.
Poteſt ergo conſequenter ad ſuperius ſæpe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index