Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692
page |< < of 110 > >|
1motum ſibi proportionatum. Sed linquamus hæc alijs diſ­
putanda
: ſatis nobis ſit, methodum noſtram, quoad noſtrum
eſt
, demonſtrare.
Ijs igitur vt ſupra propoſitis, concipia­
tur
adhuc tempore CD velocitate FC ſpatium exigi quod­
dam
, item aliud tempore EG, velocitateque GI, & ſic per
omnes
quaſcunque applicatas: quæritur, quod ſpatium̨
vltimò
exactum eſſet, hoc eſt quam rationem id haberet ad
illud
alterum ſpatium, quod eodem tempore tranſigitur
iuxta
geneſim HACB, cuius imago temporis CD & B.
Iſti duo motus in exemplo eſſent, ſi in quodam plano mo­
ueretur
formica, dum ipſum planum vna eius extremitate
immobili
circumduceretur, Sic formica difficiliùs aſcende­
ret
prout ipſum planum magis ad horizontem erigeretur.
Iam motus extremitatis plani circumactæ habet geneſim
ACBH
, cuius temporis imago & DCB &, et altera geneſis
FCBK
tribueretur motui formicæ, nam vt dictum eſt varius
motus
formicæ pendet ex latione plani, ideò velocitates
eiuſdem
(nam in plano immobili ponimus æquabiliter fer­
ri
) durant ijſdem temporibus, quibus velocitates præcipuæ
geneſis
ACBH.
Sit denique LMSR imago velocitatum
iuxta
geneſim ACBH, cuius temporis imago CD & B; pa­
tet
ſi ſit MP ad PS ſicut imago temporis CDEG ad ima­
ginem
& BGE &, fore LM ad PQ vt AC ad OG, & con­
cepta
etiam figura MNOTS inter parallelas LMN, RST
ita
vt ſit ſemper MN ad PO ſicut FC ad GI, nec non LM
ad
MN vt AC ad FC. (ſunt enim initio motuum in C, aut
inſtanti
M, velocitates geneſium AC, CF, ſcilicet LM, MN;
& in G, hoc eſt inſtanti P ſunt velocitates OC, GI; nimi­
rum
QP, PO) vocetur proinde geneſis FCBK ſpuria, ac
adſtricta
imagini temporis & DCB &, cuius imago veloci­
tatum
MNTS pariter ſpuria, homogenea tamen ipſi legiti­
LMSR.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index