Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

Table of Notes

< >
< >
page |< < (30) of 184 > >|
3830 hoc pacto fierent abſque columnis (Galli dicunt pila-
ſtzce:)
columnæ autem illæ adhibentur, quando pars
areæ inferioris eſt cooperta, quod magis laudo:
quia
imbrium tempore puluis bombardicus ſartus tectus
remanet, &
milites poſſunt ſecuriùs arcem defendere,
minorq́;
expenſa fit in extructione. 13 autem pedes
dabimus latitudini loricæ ſeu corollæ, (Galli vocant
parapects) in qua fient feneſtræ tormentariæ plateæ ſu-
perioris:
ſtatuimus autem hanc corollam fabricatam
eſſe ſuper pila muri ſolidi, initium ſumendo à funda-
mento, quod eſt pedum 15, vt apparebit in figuris ſe-
quentibus.
Dabimus præterea pedes 60 pro retroceſſione pla-
teæ ſuperioris.
Hæ ſupradictæ menſuræ, ſimul junctæ,
faciunt pedes 127 cum dimidio (quod dilucidiùs ap-
parebit in noſtris typis ſeu figuris, ex ſcalis ſuis, menſu-
ris videlicet diſtributis in paſſus &
pedes Venetos,
quinque pedes vnicuique paſſui tribuendo.)
Sunt au-
tem hi pedes 127 cum dimidio, paſſus 25, cum duobus
pedibus:
hæcq́; erit longitudo, quæ eſt ab angulo la-
teris, ad angulum qui ambas cortinas conficit, quas
imaginabimur productas eſſe ad medium vſque pro-
pugnaculi ſiue valli eminentis, vt videre eſt in figura
ſequenti:
Quòd ſi fortè voluiſſemus plateam primam
in totum apertam, dediſſemus ei quinquaginta pedes,
quum ei dederimus 20 pedes aperturæ.
Statuendo e-
nim viginti pedes aperturæ, platea inferior habebit in
longitudinem pedes 50, vt ſuprà dictum eſt:
quia 15
pedes pro craſſitie pilæ, &
alij 15 pedes ſub fornice
vltra pilam, cum 20 pedibus aperturæ, oſtendunt lon-
gitudinem dictæ plateæ eſſe 50 pedum:
hæc autem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index