Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 406 > >|
1
Et patent quidem atque admodum in promptu extant laudes et ui
tia
maxime publicorum opus: in quibus magis ad ſe deſpiciendum
neſcio
quo pacto trahit quod indecens eſt / quam ad ſe admirandum
quod
pulchre perfectum et omni ex parte abſolutum conſtet.
Ac
mirum
quidem quid ita ſit cur monente natura & docti et indoc
ti
omnes in artibus et rationibus rerum quid nam inſit aut recti:
aut
praui confeſtim ſentimus: Eſtque præſertim in rebus eiuſmodi
ſenſus
oculorum unus omnium acerrimus: Quo fit ut ſiquid ſe
obtulerit
: in quo aliquid curtum / claudicans / redundans inane:
aut
inconditum ſit / illico commoueamur: et lepidiora eſſe deſide
remus
.
Cur id accidat non omnes intelligimus / tamen ſi rogemur
emendari
corrigique poſſe negabit nemo.
At qualis ea ſit ratio exe
quendi
: non erit omnium explicaſſe: Sed ſolum in ea re bene con
ſultorum
: Bene quidem conſulti eſt omnia præcogitaſſe et præfi
niſſe
animo & mente / ne in opere aut perficiundo.
aut iam abſolu
to
dicendum ſit hoc noluiſſem / quam illud maluiſſem.
Et mirum qui
dem
quam non leuiſſimas penas male conſtructi operis pendamus:
Quod
enim temere et inconſulti aggreſſi initio non perpendera
mus
/ temporum ſucceſſu tandem recognoſcimus: Ex quo fit aut
æternum
ob erroris offenſam peniteat: ſi non deleatur ac emende
tur
: aut ſi demoliatur / impenſarum et iacturæ ratio / iudiciique tui
leuitas
& inconſtantia damnetur.
Iuliuſ Cæſar ædem a nemorenſi
a
fundamentis incohatam / magnoque ſumptu abſolutam / quia non
tota
ad animum ei reſponderet / totam diruiſſe affirmat Suetoni
us
.
Qua quidem in re etiam apud nos poſteros uituperandus ue
nit
ſiquid tum non ſatis quæ ad rem facerent præcogitauit: aut ſi
forte
quæ tum erant recte inſtituta potuit poſtea leuitatis errore
odiſſe
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index