Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 145 > >|
1maiorem, quàm ut æqualis ſit impulſui ex B. Cuius quidem ra­
tio eſt partium nexus: unde globus percuſſus fit hypomochli­
um non ſolùm illius, quæ percuſſit; ſed etiam partium conne­
xarum, ſeu centri gravitatis.
COROLLARIVM
Sequitur tantam eſſe plagam, quantum ineſt hypomochlio
de centro grauitatis.
THEOREMA V.
Percußio & qui hanc ſequitur impulſus, fit per lineam rectam, pro­
ductam à contactu per centrum corporis percußi.
Cùm enim partes mobilis non ſuâ ſed vi centri grauitatis
moveantur, per Corollarium Theorematis 3; neceſſe priùs cen­
trum grauitatis ſeu mobilis impelli.
At verò principium im­
pulſûs eſt contactus: igitur cùm impulſus non niſi per lineam
rectam moveat per prop: 3.
Via impulſus erit linea recta, pro­
ducta à contactu per centrum grauitatis ſeu corporis percuſſi.
THEOREMA VI.
Impulſus centri grauitatis totus quieſcit; cùm ſemidiameter figuræ mo­
tûs, vel illius centrum hypomochlio occurrit.
Cùm enim partes mobilis non ſuâ, ſed vi centri graùitatis, &
ad huius motum moveantur, per Corollarium theorematis 3.
neceſſe ad huius in hypomochlio quietem quieſcere totum im­
pulſum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index