Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
31
31 (25)
32
32 (26)
33
33 (27)
34
34 (28)
35
35 (29)
36
36 (30)
37
37 (31)
38
38 (32)
39
39 (33)
40
40 (34)
< >
page |< < (32) of 213 > >|
3832SIM. PORTII COMMENTAR.
Demonſtrauit ſimplices colores ſequi elemẽtum;
cùm autem color niger, ſit ſimplex, nec ſigillatim ſe-
quatur aliquod elementum;
iccirco nunc declarat,
qua ratione ſequatur, inquiens non ſequi abſoluté,
(elementa enim prout dictum eſt, ſunt natura alba.)

ſed cùm in ſe inuicem commutantur:
quando ſcilicet
vnum alteri ſuccumbit.
Nec niger color, ſequitur
ignem, aut aquam, quæ alba ſunt;
ſed humidum,
quod ab igne, aut alio quopiam immutatur, altera-
túrque.
Τὰ {δὲ} ἄ{λλ}α {ἐκ} τού{τω}ν {εὐ} ꝓℨο{πτ}α, {τῇ} {μί}ξ{ει} {κε}ρ{αν}νυ-
\'ꝗ̃ων ἀ{λλ}ήλοις {γί}νε{ται}.
Alii, qui ex his facilè intelliguntur, fiunt
mixtione ſibi inuicem temperatorum.
Quoniam dictum eſt, nigrum colorem ſequi ele-
menta, cùm in ſe inuicem abeunt;
vt doceat differen
tiam, quæ eſt inter medios colores &
nigrum, interſe
rit aliquid de mediis, docens, quod alii colores, præ-
ter album, &
nigrum, medii ſcilicet; qui ex his, albo
inquam &
nigro, facilè conſpiciuntur, & cognoſcun
tur, (quoniam quò magis accedunt ad album, nigri
minùs habent;
& contrà quò propiùs abeunt ad ni-
grum, minus retinent albi.)
hi igitur medii fiunt ex
albi &
nigri mixtura, cùm ſibi mutuò temperantur.
Et mira breuitate perſtrinxit quinam ſint medii co-
lores, illorúmque cauſæ, cùm ait, fiunt mixtione ſibi
inuicem temperatorum.
medii enim colores, fiunt
mixtura &
temperamento albi, & nigri, velut infrà
ſuo capite latius explicabitur, &
Ariſtoteles libro de
senſu docuit.
& quanquam fiunt medii; mediorum
ſibi inuicem permixtorum temperamento;
tamen pri
ma mixtura ex ſimplicib oritur.
Sed quoniam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index