Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
ctu excurrent versùs parietem, cui ſuis villis adhæ­
rebunt, ex qua adhæſione momentum eius grauitatis
denuò imminuetur, & ideò renouabitur cauſa vlte­
rioris eius eleuationis à compreſſione laterali aquæ
ſuo momento non imminuto comprimentis, & hinc
ſequitur continuatio prædicti aſcenſus rotando, &
adhærendo parieti, quouſque efficiatur æquilibrium
cum prædicta aqua collaterali liberè premente.
Cap. 8. cur
exiguæ aquę
guttæ ſupra
libellam aquæ
aſcendunt.
Et hìc notandum eſt, quòd vis prædictæ adhæſio­

nis aquæ non eſt æqualis in omnibus partibus prædi­
ctæ montuoſitatis, ſed omnium maxima eſt illa, quæ
retinet mini nas aquæ particulas immediatè parietem
tangentes, quæ non ſecùs, ac ſi eſſent claui, vel vn­
cini tenaci nexu ibidem inſinuantur, & minima erit
vis illa, quæ retinet remotiſſimas, & poſtremas par­
ticulas dictæ montuoſitatis aquæ, aliarum verò par­
tium illæ, quæ parieti viciniores ſunt, maiori tena­
citate ſuſpendentur, quam aliæ partes aquæ a præ­
dicto pariete magis remotæ.
Et hinc oritur decliuitas
illa montis aquæ pendentis.
Declinitas
prædicti a­
quei montis
pendet ex in
æqualitate
virtutis mo­n
tium.
Hic iam reſoluere poſſumus aliud problema val­

dè agitatum, vnde nimirùm proueniat, quòd aquą
in fiſtulis tenuiſſimis vtrinque apertis ſursùm aſcen­
dat.
Et primo loco phænomena, quæ in hac opera­
tione obſeruantur, recenſeri debent.
Proponun­
tur obſerua­
tiones aſcen­
ſus
aquæ in
fiſula gra­
ciliſſimis.
Poſtquam graciliſſima fiſtula EH contingit aquæ
ſuperficiem RV in H videmus, quòd ſubito aqua ſen­
ſim aſcendere incipit ad notabilem altitudinem HK
eiuſdem cauitatis ſupra aquæ ſubiectæ libellam RV.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index