Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
371
371
372
372
373
373
374
374
375
375
376
376
377
377
378
378
379
379
380
380
< >
page |< < of 406 > >|
1da ſunt ita ut perquam facile commodeque poſſint oportunis tem
poribus neceſſaria comportare.
Itinerum / quod alibi ſuo lo
co attigimus / duo ſunt genera: terreſtre atque aquaticum.
Lutoſa carriſque corrupta ne ſit uia præter exaggerationes / de
quibus alibi diximus / curandum eſt ut plurimum capiat ſo
lis: plurimum uentorum: minimum umbræ.
Apud lucum ra
uennæ
per hos dies quod uiam abſciſſis arboribus dilatarint: ſo
leſque immiſerint / ex corruptiſſima percommoda reddita eſt.
Vi
dere iſtuc licet ſub arboribus quæ propter uiam ſunt / quod ſo
lum illic tardius ſiccetur fouente umbra fieri ex quadrupe
dum attritu lacuſculos: qui collecto imbre ſemper commade
ſcant
atque dilatentur.
Aquatica uero uia erit duplex: una
quæ coherceri poſſit / ut flumen et foſſa aquaria.
Altera quæ
non poſſit / uti eſt mare.
Et dicere poſſe uideor fluminibus
æque adeſſe atque in uaſe uitia: ubi fortaſſe fundo ſint aut la
teribus non aptis / non integris / non accomodatis.
Nam cum
ferendis nauibus opus aqua ſit non modica: ea quidem in la
teribus firmis contineatur prorumpet.
Agrumque uaſtans la
te manabit et diſſipabitur: ut etiam terreſtrium itinerum uſuſ
turbetur.
Præterea ſi erit fundum obliquius / quis dubitat na
uim contrariam unda præceps refutabit.
Adde etiam ſiquid
erit a fundo ſurgens ſalebroſum aut dorſuoſum impediet.
Conuecto romam obeliſco ex ægypto intellexere tyberim
nauigationibus commodiorem eſſe quam nilum.
Illum ſane pro
fuſa patere laxitudine: hunc alterum eſſe profunditatis al
titudine potentiorem.
Neque enim magis aquarum copia hunc
ad uſum nauium quam altitudine indigemus.
Tametſi etiam fa
ciat latitudo ad rem.
Ripis enim aquæ tardiores redduntur.
Fluuio fundum cum erit non ſtabile: huic etiam latera mini
me erunt ualida.
Inſtabile ferme fundum eſt omne præte: id
quod ſtructuræ operibus probari diximus: hoc eſt quod ip
ſum ſoliditate ſui ferrum aſpernetur.
Eritque omnino mobi
le quod ripa in creta / plano in campo globoſoque et rotabili
inſtratum ſit ſolo.
Cui fluuio latera infirma ſint: huic et al

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index