Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
371
371
372
372
373
373
374
374
375
375
376
376
377
377
378
378
379
379
380
380
< >
page |< < of 1055 > >|
1menſum qui inter agentia patientiaque. principia intercedit, & vt vno verbo dicam, expectarit

potius effectum quae cauſſam, vt quod in nobis faceret imbecillitas, ibi ſequeretur, quia melius non
eſſet.
Igitur effectus quidem par, ſed cauſſa diſpar: præſertim cùm aliquando monuiſſet nos Ari­
ſtoteles non ex omni acceſsione quæ fieret mobili, prohiberi mouentis officium, veluti ſi mille pon­
do auri panici granulum adiiciatur: Nec quicquam prohibet illam functionis attemperationem
ibi ſignificari quæ ab appetitu & appetendo exoritur: nec tamen alteram illam quæ à materia deri­
uatur excluſam fuiſſe, modo actum mouenti principio repugnantem non includat: hoc enim nos ægrè
admittimus.
Quam reſiſtentiam ſiquis, Auerroëm ſectans vnum maximè ex orbe, & mente fa­
cientem, intrinſecam eſſe velit, manum non verterim.
ſat enim mihi ſit eam propter materiam in
partium diſtinctionem, & propter animum in appetitus initia reſolui.
F
G
H
A
B
C
D
E
De officio medij in motu cuiuſque ſpeciei. Cap. XII.
ERGO, vt eò redeam, vnde digreſſa eſt oratio noſtra, medium in elementi iam geniti motu
cauſſa eſt reſiſtentię.
Sed quoniam vtile eſt medium ad omneis motus, idque. miris adeoque. va­
riis modis; etiam præſtat, vt de illius natura nonnulla dicamus.
Itaque in omni motu recto medium
reperitur, ſiue ſit ille violentus, ſiue naturalis, atque item vel dum gignitur elementum, vel poſtquam

genitum eſt, & in motu ſimplicium & vniformium, atque animantium & organicorum.
At quem­
admodum motui ſeruiat medium, noſſe & magni momenti eſt, & non vulgare.
Cùm ergo qua
druplex ſit motus, duplex aut ſecundùm naturam, dum generatur elementum, & vbi genitum
fuerit: tertius qui præter naturam, ſiue ſimpliciter, ſeu quodammodo, & quartus, qui eſt animan­
tium proprius: haud crediderim eandem eſſe medij rationem in omnibus hiſce motibus.
Verùm
in eo motu qui fit à generante, non concurrere ſimpliciter, vt cauſſam motus, ſed ſi fortè per acci­
dens, vel quatenus cum ſpatio concurrit quod intercedit inter locum, vbi incipit gigni elementum,
& locum, quò tendit: ſed, vt corpus hac, aut illa qualitate præditum omnino per accidens huic mo­
tui ſeruire medium, aut etiam, quae cùm ſit neceſſe propter vim, quæ infimis hiſce corporibus à cęlo
communicatur & aſtris, media eſſe elementa; per illud extremorum fiat motus, aut eorum genera­
tim, quæ contrarias vireis habent, vt grauis aliqua ex parte in leui, & leuis quodammodo in gra­
ui, ſeu fuerint hæc ipſa ſimpliciter, ſiue aliqua ex parte: ita vt materiæ vicem ſubire videatur, quaſi
adſit ex neceſsitate materiæ: ſiquidem in iis quæ gignuatur, ſucceſsio motuſque.
pendeant ex gra­
dibus poteſtatis, & oppoſitione formæ prioris.
In illorum aut motu quæ præter naturam mouen­
tur, aut etiam proiectorum, ſiquando ſegregentur à primo mouente, obtinet inſtrumenti locum, &

in efficientium genere numeratur: quandò ipſorum natura prorſus integra conſeruatur, itaque
nullam habent propenſionem ad locum in quem mouentur, vt graue, cùm ſurſum agitur, leue aut
deorſum.
Nam medium, quia partim leue eſt, partim graue, propter ancipitem hanc naturam ſuſque.
deque., vel ſi leuiſsimè agitetur, impulſum excipiens, neque omnino quoquo verſus agitanti reluctatur.
Sic promptius impetum admittit, multoque. citius, longeque. maiorem, quae id quod per ipſum moue­
tur contra naturam, & cùm ſit humidum facileque.
diuidi poſsit, impetum illum communicat, tum par­
tibus proxinus, tum etiam illi quod per ipſum mouetur.
Ex quo efficitur, vt ſaxum ab aëre quaſi
vehatur, a niſi quae non ſunt eædem aëris parteis quæ ab initio motus agitatæ fuerunt, quouſque vis

mouente impreſſa vigeat.
Itaque vim habet mouentis eo pacto, quae impetum, ſiue impulſum com­
municet, ſed tantum moueat, quia motum fuerit: licet facilius accipiat, eum motum prius deorſum,
poſt in latera, quae minus eorum naturæ aduerſentur hi motus, quam ſi ſurſum ferrentur.
magis enim
propendent deorſum, quae ſurſum, & in ſuo loco facilius aguntur, quae extra ſuum locum, quemadmo­
dum nobis ſignificant magnę illę conuerſiones, quę fiunt in aquis, quas etiam multo maiores in

aëre fieri ratio diſtar, quantò ille tenuior eſt quae aqua, & quanto etiam ad auxilium auditus, qui ex
longinquo excitatur, & ad omneis parteis; eas fieri neceſſe eſt.
In iis autem quæ non ſegregantur
à motore primo; iam eſt ipſa natura, quę mouenti repugnat: ideoque.
intus exiſtit occaſio reſiſten­
tiæ per ſe; deque.
vi medij videtur ea facienda coniectura, quam de ipſo fecimus in motu elementi,
quod gignitur.
Cęterùm, quod attinet ad officium quod medium in motu elementi iam geniti
præſtat.
quòd nullam cauſſam ſucceſsionis intra ſe habet elementum, quandò mouetur illò, quò
principia vergunt, medio motus referetur acceptus duabus de cauſsis, quatum altera ducitur ab
eſſentia; altera autem eſt ex euento.
illud ex euento, quod præſtat medium, cùm ſit corpus:
nanque vt corpus eſt, alterum corpus reſpuit: itaque impedit motum alterius corporis per ſe,
& cum cedere debeat.
raritate aliqua præditum ſit oportet: hæc prout maior minorúe fuerit, ita
magis minuſúe impedit geniti elementi officium.
Vt corpus; impedit planè, vt rarum; minus
impedit, ſed tamen impedit & efficit, vt tempus in illo munere obeundo conſumatur.
Altera
cauſſa eſt medij natura.
Nam quæ per media mouentur, ſimpliciter talia ſunt. At media grauia
ſunt, aut leuia quodammodo.
Quæ verò ſunt huiuſmodi; ſi cum iis quæ ſe habent ſimpliciter,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index