Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 524 > >|
1contra, ſi Vorticis pars congelata & ſolida ejuſdem ſit denſitatis
cum reliquo Vortice, & reſolvatur in fluidum; movebitur hæc ea­
dem lege ac prius, niſi quatenus ipſius particulæ jam fluidæ factæ
moveantur inter ſe.
Negligatur igitur motus particularum inter
ſe, tanquam ad totius motum progreſſivum nil ſpectans, & motus
totius idem erit ac prius.
Motus autem idem erit cum motu alia­
rum Vorticis partium a centro æqualiter diſtantium, propterea
quod ſolidum in Fluidum reſolutum fit pars Vorticis cæteris parti­
bus conſimilis.
Ergo ſolidum, ſi ſit ejuſdem denſitatis cum ma­
teria Vorticis, eodem motu cum ipſius partibus movebitur, in ma­
teria proxime ambiente relative quieſcens.
Sin denſius ſit, jam
magis conabitur recedere à centro Vorticis quam prius; adeoque
Vorticis vim illam, qua prius in Orbita ſua tanquam in æquilibrio
conſtitutum retinebatur, jam ſuperans, recedet a centro & revol­
vendo deſcribet Spiralem, non amplius in eundem Orbem rediens
Et eodem argumento ſi rarius ſit, accedet ad centrum.
Igitur non
redibit in eundem Orbem niſi ſit ejuſdem denſitatis cum fluido
Eo autem in caſu oſtenſum eſt, quod revolveretur eadem lege cum
partibus fluidi à centro Vorticis æqualiter diſtantibus. Q.E.D.
DE MOTU
CORPORUM
Corol.1. Ergo ſolidum quod in Vortice revolvitur & in eundem
Orbem ſemper redit, relative quieſcit in fluido cui innatat.
Corol.2. Et ſi Vortex ſit quoad denſitatem uniformis, corpus
idem ad quamlibet a centro Vorticis diſtantiam revolvi poteſt.
Scholium.
Hinc liquet Planetas à Vorticibus corporeis non deferri. Nam
Planetæ ſecundum Hypotheſin Copernicæamcirca Solem delati re­
volvuntur in Ellipſibus umbilicum habentibus in Sole, & radiis ad
Solem ductis areas deſcribunt temporibus proportionales.
At par­
tes Vorticis tali motu revolvi nequeunt.
Deſignent AD, BE, CF,
Orbes tres circa Solem Sdeſcriptos, quorum extimus CFcirculus
ſit Soli concentricus, & interiorum duorum Aphelia ſint A, B&
Perihelia D, E.Ergo corpus quod revolvitur in Orbe CF,radio
ad Solem ducto areas temporibus proportionales deſcribendo, mo­
vebitur uniformi cum motu.
Corpus autem quod revolvitur in
Orbe BE,tardius movebitur in Aphelio B& velocius in Peri­
helio E,ſecundum leges Aſtronomicas; cum tamen ſecundum le­
ges Mechanicas materia Vorticis in ſpatio anguſtiore inter A& C

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index