Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
321 309
322 310
323 311
324 312
325 313
326 314
327 315
328 316
329 317
330 318
331 319
332 320
333 321
334 322
335 323
336 324
337
338 326
339 327
340 328
341 329
342 330
343 331
344 332
345 333
346 334
347 335
348 336
349 337
350 338
< >
page |< < (371) of 672 > >|
383371De Luce Ignis.
Dand. Cum igitur poſſit vnus & idem globulus æthereus di-
uerſis impulſibus in diuerſas partes dirigi, quas directiones con-
ſequentibus globulis communicat, contingere poteſt, vnum im-
pulſum adeò cœteris validiorem eſſe, vt illi vix, aut ne vix qui-
dem, iuxta ſuam directionem impetum valeant conſequentibus
globulis imprimere.
Hinc quærenti, cur candela noctu vniuerſum
conclaue illuſtrans, non itidem id præſtet interdiu Sole lucente,
niſi clauſis feneſtris obſcuratum fuerit cubiculum, Reſponderem
id accidere, quia æthereæ particulæ adeò validè propelluntur à
Solis luce, vt impelli non valeant à flammâ candelæ, niſi fortaſſe
valdè propè, &
ibi etiam eius impetus retunditur ab aliâ vali-
diore directione.
Sed vt exitum tandem aliquem hodiernæ collo-
cutionis inueniamus, luce ipſâ diurnâ ad occaſum properante,
cum Reflexionis ratio non videatur diſficilem habere explicatio-
nem, ſupereſt vt aliquid de Refractione breuiter dicamus, quæ
ex mediorum raritate &
denſitate pendet; qui enim radij directè
procedunt, incidentem in ſuperſiciem medij diap hani quidem,
ſed denſioris, ſi ad angulos inæquales cadant, non directè per-
gunt, ſed versùs perpendiculum flectuntur intrà nouum illud me-
dium, ſin autem à denſo ad rarum diaphanum tranſeant, ne-
que tunc ſuſceptam directionem retinent, ſed magis à perpendicu-
lo deflectunt.
Maur. Æthereas particulas minutiſſimas eſſe ſupra omnem, quę
excogitari poſſit, exiguitatem (nam vitrum permeant, quod ab
ipſis Spiritibus tenuiſſimis penetrari non poteſt) extra omnem
controuerſiam ſtatuendum eſt, ſi quamlibet vel minimam inani-
tatem à corporibus ablegamus:
ideò minimum omnium mea-
tum in corpore aliquo vna ſaltem ætherea particula implet:
ex
quo illud conſequens eſt, quod paulò ampliores meatus admit-
tant non vnicam, ſed plures æthereas particulas.
At verò cor-
porum diuerſorum coagmentatio ea eſt, vt non omnes, &
ſin-
guli eorum meatus eâdem pręditi ſint figurâ:
neceſſe igitur eſt,
eius eſſe naturę ęthereas particulas, quę poſſit ad replendum ſpa-
tium citrà quamlibet inanitatem accommodari:
neque enim fin-
gere poſſumus diuerſas eſſe ętherearum particularum figuras, quę
ſingulorum meatuum figurę &
capacitati prorſus conueniant;
alioquin quę angulatę eſſent, non niſi ęgerrimè mouerentur:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index