Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (45) of 760 > >|
38345LIBER II. gibiles contrarietates, : calidum, frigidum: ſiccum, humi-
dum
:
graue, leue: durum, molle: uiſcoſum, aridum: ſcabrum,
glabrum
:
craſſum, tenue. Ex quibus, graue & leue, neque
actiua
ſunt, neq;
paßiua: enim quod alterum quippiam
agat
, patiaturue ab altero, dicuntur.
At elementa ipſa inter
ſe
mutuò actiua ſint, &
paßiua, oportet. Nam miſcẽtur, &
in
ſeſe uicißim mutantur.
Calidum autẽ, frigidumq́; : & hu-
midum
, ac ſiccum:
illa quidem quòd actiua ſint, hæc uerò
quòd
paßiua, dicuntur.
Calidum enim, eſt quod ea congre-
gat
, quæ eiuſdẽ ſunt generis.
Nam ſegregare (id quod ignẽ
facere
aiunt) eſt cognata, &
quæ eiuſdem ſunt generis con-
gregare
:
accidit enim, ut aliena eximat. Frigidum uerò,
quod
ex æquo cogit, ac congregat, tam quæ eiuſdem ſunt ge
neris
, quàm quæ diuerſi.
Humidum autem, quod cùm facilè
terminos
ſuſcipiat, proprio non definitur.
Siccum uerò,
quod
proprio termino bellè definitur, alieno ægrè.
Tenue
autem
, &
craſſum: uiſcoſum, & aridum: durum, & molle:
& cæteræ differentiæ, ex hiſce ſunt. Nam cùm quod reple
tiuum
existit, ad humidum ex eo pertineat, quia non ſit de-
finitum
, ſed promptè terminari poßit, &
ſequatur id, quod
ipſum
tangit:
tenue autem ſit repletiuum (nam paruarum
eſt
partium:
& quod eſt eiuſmodi, repletiuũ eſt: totũ enim,
totũ
tangit:
tenue autem, maximè eſt tale) tenue ſub humi-
do
, &
craſſum ſub ſicco fore constat. Rurſum, uiſcoſum ab
humido
cõprehendetur:
nam uiſcoſum, humidum quadã
affe
ctione existit, uelut oleum.
Aridum autem, à ſicco. Ari-
dum
enim eſt, quod perfectè ſiccum eſt, adeò ut ob humidi-
tatis
defectum etiã concreuerit.
Inſuper molle humidum co
mitari
ſolet:
et durũ, ſiccum. Molle enim eſt, quod in ſeſere-
fugit
, ceditq́;
, et non reſistit: id quod humidũ facere aſſolet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index