Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
371
372 263
373 264
374 265
375 266
376 267
377 268
378
379
380
381 269
382 270
383 271
384 272
385 273
386 274
387 275
388 276
389
390
391
392 277
393 278
394 279
395 280
396 281
397 282
398 283
399 284
400 285
< >
page |< < (271) of 434 > >|
383271DESCRIPTIONES. accipiat, minus tamen diffundet, longiusque proinde ejacu-
labitur.
Quantum igitur ad hæc attinet, nihil admodum referre
liquet quænam fuerit teleſcopii longitudo, ſed æque facile
qualiacunque in uſum deduci.
Aliquod tantum diſcrimen in
varia mali altitudine poſitum eſſe.
Cujus quidem parandæ
plures modi ſuppetunt.
Poſſumus enim, uno ſtatuto malo,
alium ejus opera duplo altiorem juxta attollere, ac ſimul fir-
miorem reddere, transverſis fibulis utrumque conſerendo.
Ac firmiſſima quidem fuerit compages hujusmodi, ſi duo
mali humiliores, cum tertio duplæ altitudinis, binis ternis-
ve pedibus inter ſe diſtent, in triangulum diſpoſiti, atque
uti diximus religati.
Qua ratione facile ad centum pedum
altitudinem perveniemus.
Ad multo majores vero, vel vali-
diori malorum ac trabium ſubſtructione utendo, vel ad tur-
rim aut ædificii altioris angulum inferiora ligna applicando;

ita ut nihil tamen obſtet, quo minus, ab imo ad ſummum,
lens primaria adducatur, per continuum canaliculum, uti
diximus, aſcendens.
Sed & ſuper turri aut domus culmine
erigi malus poteſt, ut ibi adſtet is cui funis cura demandata
eſt, ad evehendam demittendamve lentem.
Nec vero præpropera aut ſupervacua cura hæc à nobis a-
gitari quis putet, quod veriſimile non ſit his altitudinibus
opus fore.
Ecce enim, dum hæc ſcribo, Caſſini literis certior
fio, lentes quatuor, quarum maxima teleſcopio pedum cen-
tum quadraginta deſtinata ſit, à Joſepho Campano, eaſque
præſtantiſſimas Romæ eſſe perfectas, &
ad magnum Galliæ
Regem miſſas.
Etſi enim ad cœleſtium obſervationem non-
dum fuere admotæ, non dubitandum tamen interdiu inſtitu-
tum fuiſſe earum examen, in atriis porticibuſve prælongis
unde lux excluſa eſſet.
Nunc vero, hoc noſtro invento, uti-
litas ſua tum his lentibus, tum ſi quæ has longitudine exce-
dentes prodeant, conſtabit.
Quod ſi cogitemus quibus modis teleſcopiorum efficaciam
alii augere ſtuduerint;
quæ fruſtra illi quæſiverunt, ea nos
levi hac opera conſecutos eſſe videri poſſit.
Sive enim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index