Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 8. cur
exiguæ aquę
guttæ ſupra
libellam aquæ
aſcendunt.
Cap. 8. cur
exiguæ aquæ
guttæ ſupra
libellam aquæ
aſcendunt.
Alij poſtea aiunt quòd dum fiſtula AB tangit aquam
vaſis RSV, vel guttulam ſuſpenſam F, tunc aer ambiens
ſuo pondere, & vi elaſtica com­
134[Figure 134]
primit infernè partem aquę F ex­
tra fiſtulam exiſtentem, eamque
impellit versùs orificium B, ſuper­
nè verò aer penetrando cauita­
tem fiſtulæ, AB contrario niſu re­
pellit ſummitatem aquæ F intrą
orificium B inſinuatam: quia ve­
rò fieri non poteſt vt contactus,
& aſperitates internæ fiſtulæ non
impediant deſcenſum, & niſum
compreſſiuum aeris, fit vt minori momento aer per
fiſtulæ canaliculum pertranſiens premat aquæ ſum­
mitatem F, quàm liber aer externus à nullo impedi­
mento debilitatus; igitur aqua F à validiori vi impul
ſiua aeris externi impelli ſursùm debet, & inſinuari
intra fiſtulam à B ad C. quouſque minor vis aeris per
AC tranſeuntis vnà cum pondere aquæ CB æquili­
brentur momento totali aeris externi, quapropter
exceſſus momenti totalis aeris non impediti ſuprą
momentum aeris debilitati æqualis eſt ponderi aquæ
CD.
Debemus modò falſitatem huius ſententiæ oſten­
dere.
Reuoluatur fiſtula AB vnà cum aqua contenta
CD inuerſo ſitu, vt ſupina eius pars A fiat prona, tunc
aer infernè per prolixum canaliculum AC immiſſus
non ſecùs ac priùs impeditur à contactibus, & aſpe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index