Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
cuum eſt tam ab alio fieri, vt neque internum eſſe hoc motus initium, neque primam quandam muta­
tionem
, quae futuri motus exordium eſſe debeat, à nullo extrinſeco manantem, amplius ſuſpicari cogamur.
C
D
a 9. Met.
T. 12.
b 2. de An.
E
a 4. de cęl.
F
G
H
b 9. Met.
T. 11.
A
Dubitatio quędam ex Auerroë deprompta contrà principia motus ab Ariſtotele
poſita diſcutitur.
Cap. XIV.
VT primùm elementum mutatum eſt, iam per ſe eſſet in ſuo loco, quia per ſe functionem ede­
ret abſolutam quæ planè eſt ſuum locum obtinere: nanque hęc eſt ipſius natura ad quam
motus omnis dirigitur in iis quæ recta mouentur.
Sed auctore Auerroë Themiſtius exagitauit hoc
decretum.
Nihil enim obſeruo ſic à Themiſtio pronunciatum, neque in ipſius commentariis, quos
Arabum beneficio legimus, neque item apud Simplicium fideliſsimum veterum fragmentorum, &
antiquiorum ſententiarum recitatorem, & exploratorem acerrimum: quin potius oppoſitum ab ipſo
ſcriptum comperio, quemadmodum mox apparebit.
O miſerabilem illius ſeculi conditionem, &
nos miſeros, qui tanto bono priuati ſimus, quantum illud eſſet, quod niſi omnibus ferè auxiliis
deſtitutus fuiſſet, in nos contuliſſet philoſophus ille ſapientiſsimus: credo etiam aliquid vitij tra­
latorum
eius culpa in illius ſcripta irrepſiſſe, vt etiam ſecundùm hunc caſum dolere debeamus.
Verùm
fac alium quendam, aut eundem alibi ſic dubitaſſe, quemadmodum legimus apud Auerroëm.
Inuehitur in Ariſtotelem qui talem eius rei cauſſam reddiderit quæ ſit prorſus inanis: neque enim du­
bitationi ſatisfacit, cuius gratia quærimus cauſſam.
Quid enim ex hoc veritatis aſſequitur noſtra­

mens; quando, dubia cùm ſit, cur graue ad infimum locum moueatur, intelligat ſic eſſe natura con­
paratum
?
nil enim videtur omnino didiciſſe, & habere occaſionem requirendi prætereà, cur illa ſit eius
natura, cur ea ſit perfectio, vel finis in quem ſuapte natura contendat.
Ad hanc dubitationem re­
ſpondere voluit Auerroës, ideoque.
monuit duplex eſſe mobilium genus; alterum, quod eſſet ſim­
plex, vt terra & aqua, atque compoſitum alterum, vt mixtum ex his, ſiue animatum ſit, ſiue inanime.
Qnoniam verò ſimplex etiam conſtat ex vniuſmodi cauſſa, compoſitum è plurib. atque diuerſis, vt­
puta ſanitas quæ ab arte fieri potest, natura & caſu: ex eo fit, vt cauſſæ vnius redditio quæſtioni Ari­
ſtotelicę ſatisfaciat in ſimplicibus, in compoſitis verò nequaque.
Idcirco ſic dicendum eſt ad eam du­
bitationem, & ipſe vult, eam quidem valere in compoſitis: atqui quæſtionem ab Ariſtotele de ſim­
plicibus inſtitutam fuiſſe, itaque non pertinere ad ſimplicia.
Videamus ea primùm quę litterarum
monimentis commendauit Themiſtius.
a “Etenim ferri, inquit ipſe, aliquid in id quod poteſtate eſt,

in ipſo à mouente ſibi proprio & accommodato (οἰκεῖον exprimere voluit) in perfectionem &
finem quem habet, eſt ferri.
At cui'nam rei obſecro, conuenient eiuſmodi ſermones ea de re de qua
nos pertractamus?
Dicemus quando mouebuntur corpora quæ natura ſuprà infraque. ad eorum

perfectionem mouentur, non conuenit, vt quicque de hac re inquiramus, hoc eſt, in motu eorum ad
hæc duo loca, niſi inclinationem eius quod eſt poteſtate ad perfectionem, hoc eſt, ad actum & finem,
quemadmodum in reliquis motibus; non eſt enim vt quiſpiam hanc cauſsam quærat, cur .ſ.
quod cura­
tur, ad ſanitatem moueatur, quaſi non conueniat ei, quod curatur, vt ad valetudinem, ſed albedinem
reuertatur, & quod incaleſcit ex eo quod tale, ad valetudinem, non ad caliditatem regrediatur.
Moueri enim tranſmutari, & augeri in proprium eorum finem eo iure ſe habent quo id quod augetur,
quod enim augetur, quatenus augetur, profectò non ad ſanitatem, ſed ad maiorem magnitudinem re­
uertitur, & quod tranſmutatur, ad qualitatem quandam tranſmutatur.” Ita etiam leuia & grauia,
& quæ ſequuntur.
Ea quoque Ptolemęo, Theonique. placuere, quemadmodum ſuprà ſignificauimus.
His recitatis Auerrois ſententiam perpendamus. Cęterùm quot verba, tot errata. Nanque vt ab
Ariſtoteleo contextu rem auſpicemur, Auerroës ipſe affert ad iudicandum oppoſitum illud idem
quod vſurpauit Ariſtoteles ad probandum propoſitum.
Quòd enim ita de graui dicendum ſit, quae
ſic moueatur, quoniam illa eius erat natura, ſicut de eo quod augeri & ſanari potest, teſtatur ipſemet

Ariſtoteles: Auerroës aut illo abutitur ad monſtrandum eiuſmodi quæſtionem non ſatisfacere in
compoſitis.
Ita inane fuiſſet exemplum ab Ariſtotele acceptum, neque ſolùm ab eo duceretur, quod eſſet
falſum; verùm etiam ab eo quod eſſet obſcurum.
Ignoratur enim an cauſſa illa vna ſatisfaciat in con­
poſitis
; vnde etiam inter tantos viros exorta controuerſia eſt.
Sic nulla foret virtus exempli, &
eſſet hoc exemplum non re, ſed nomine duntaxat.
Deinde falſum illud eſt: in ſimplicibus vnam tan­
tum eſſe cauſſam.
Etenim & illa conſtant è quattuor cauſſarum generibus materia, forma, fine,
qui locus eſt naturalis & efficiente, quod eſt mouens, quod nunc ipſum tam longo tempore veſti­
gamus, & generante, quod non modo eſt vniuocum, vt ignis, qui facit ignem, ſed & Sol &: motus aptus
eſt incendere ligna & lapides, & ego item ſcintillas excutiens è lapide lumen accendo, ſicut & me­
dicus, & ambulatio, & caſus efficiunt ſanitatem.
quòd ſi ignem non vniuocè fieri dixeris à cauſ­
ſis non vniuocis, ita quoque de ſanitate aſſeuerabo.
Sic etiam ſanitas ab vna cauſſa naſcetur, quemad­
modum corpora ſimplicia.
Quinimmo ſi ſpectentur item, quatenus eorum ſimplices quidam
ſunt effectus, quales ſunt ſimplices motus, illorum quoque plures eſſe cauſſæ queunt, vtputa, mo­
uens ſimplex, mobile ſimplex, & ſpatium ſimplex.
Tertiò poteſtas, quatenus huiuſmodi, duo ſignificat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index