Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Table of figures

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1velocius moveri debeat quam in ſpatio latiore inter D& F; id
eſt, in Aphelio velocius quam in Perihelio.
Quæ duo repugnant
inter
ſe.
Sic in principio Signi
202[Figure 202]
Virginis
, ubi Aphelium Martis
jam
verſatur, diſtantia inter or­
bes
Martis & Veneris eſt ad di­
ſtantiam
eorundem orbium in
principio
Signi Piſcium ut tria
ad
duo circiter, & propterea
materia
Vorticis inter Orbes il­
los
in principio Piſcium debet
eſſe
velocior quam in principio
Virginis
in ratione trium ad duo.

Nam
quo anguſtius eſt ſpatium
per
quod eadem Materiæ quan­
titas
eodem revolutionis unius
tempore
tranſit, eo majori cum
velocitate
tranſire debet.
Igitur ſi Terra in hac Materia cœſe­
ſti
relative quieſcens ab ea deferretur, & una circa Solem re­
volveretur
, foret hujus velocitas in principio Piſcium ad ejuſdem
velocitatem
in principio Virginis in ratione ſeſquialtera.
Unde
Solis
motus diurnus apparens in principio Virginis major eſſet
quam
minutorum primorum ſeptuaginta, & in principio Piſcium
minor
quam minutorum quadraginta & octo: cum tamen (expe­
rientia
teſte) apparens iſte Solis motus major ſit in principio Pi­
ſcium
quam in principio Virginis, & propterea Terra velocior in
principio
Virginis quam in principio Piſcium.
Itaque Hypotheſis
Vorticum
cum Phænomenis Aſtronomicis omnino pugnat, & non
tam
ad explicandos quam ad perturbandos motus cœleſtes, con­
ducit
.
Quomodo vero motus iſti in ſpatiis liberis abſque Vorti­
cibus
peraguntur intelligi poteſt ex Libro primo, & in Mundi
Syſtemate
plenius docebitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index